Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
304
Einzelbild herunterladen
 

304

Haec urbs condita fuit ante incarnationem Domini anno 660,a Pausania, Spartanoruin rege, vel Byzanto, eamque Byzantiumnominavit, ex opposito sita Chalcedoniae, quae est in Asia inprovincia Bithyniae, ipsa vero urbs est in Europa in provinciaTrojae. Ea aulem cum parva esset, Constantinus Magnus, Komarelicta Papae, anno Domini 316 slructis moenibus fortissimis cel-sisque turribus a se Constantinopolim nominavit, quam ejus suc-cessores plurimis tum publicis aedibus tum civium palaliis super-bissimis exornare curarunt adeo, ut exteri eo venientes urbis splen-dorem admirati non tarn mortalium quam caelestium eam domici-lium dicerent. Erat enim ibi praeter caetera magnificentissimaS. Sophiae templum, Justinianum opus toto orbe mirabile, in quononginti sacerdotes Deo famulanles eranl praebendati.

Erant praeterea portae XI, urbis dignitatem praeferentes, eteam propter pulehritudinis splendorem prisci novam Romain ap-pellavere eo, quod patriarchali sede ac imperiali throno a Con-stantino redimita fuerit. Haec profeclo, ut ita dicam, totius Orientiscolumen et unicum graecae sapientiae domicilium erat, ubi itamagna eoneilia, Gratiano teste, celebrata sunt, videlicet sub Theo-dosio seniore, sub Agathone papa, et sub Justiniano principe, utin Canon, patet 15. d. c. Sexta Synodus.

Semper erat ibi populi maxima multitudo, quia in optimomundi loco sit sita, et habuit portum amplissimum. Non erat ibinecessariorum defectus, nee erat angusta aut stricta, sed ampla,ad figuram trianguli, cujus duo latera versus mare sunt, tertiumversus terram.

Innumerabiles denique ex hac urbe celeberrima in omni scientiaac virtute clarissimi exiere viri, inter quos Johannes Chrysoslo-mus (178 a), ejus urbis episcopus CC. Nazianzenus, JoannesCassianus diaconus, et novissime omnium Emanuel philosophns etorator eminentissimus, qui litteras graecas in Italiam retulit, quaejam per septingentos annos non fuerunt in usu. Sicut autem cla-ros nobis produxit viros plures, ita malos et perversos mullosenutrivit filios, fidei destructores et ecclesiae romanae perturba-tores; unde multis persaepe attrita malis, ut correcta resipis-ceret. Ad ultimum autem anno Domini 1453 civitas ipsa a

lurcis capta est, et de tali ac tanta urbe Machumetus Tur-corum princeps triumphavit tantamque crudelitatem exercuit,