302
navibus in praecedenti anno, quae coactae tempestatibus conlinuismanserunt ibi XXXI cliebus, nec poterant movere se de isto erga-slulo ad rnare propter ventos contrarios.
Quia autem liaec dies erat mihi celeberrima, tum proptersponsae meae festum, tum etiam propter anniversarium solemne,quod solitus illo die sum peragere, quia eo die ingressus Praedi-catorum ordinem sum et anno revoluto professus, cogitavi diemillum cum honesto gaudio deducere. Descendi ergo de galea inbarcam et duci me jussi in galeam domini Bernhardi Conterini,in qua erant domini peregrini tertiae socielatis, ad quos cum ve-nissem, cum magno gaudio me receperunt; reperi autem dominumHeinricum de Schomburg, militem mihi carissiinum, febricilantem,qui juramento affirmavit, quod ad ingressum raeuin reliquisset eumfebris. Scio enim, militem istum magno corde mihi affectum, etita propter inopinatam transmutationem melius habuit in meoaspectu. lila die multa nova audivi de Yenetiis in illa galea, quaenos in nostra ignoravimus. Inter alia dictum fuit, quod palatiumDucis Yenetorum esset combustum per traditores Ducis Ferrarien-sis, cum quo tune stabant Venetiani in differentia. Cum autemsero factum esset, navigio redii in galeam meam, in coena autemabsque deliberatione dixi circumsedenlibus audita nova de exustionepalatii Ducis; statim unus verba ex ore meo rapuit et ascendensin castellum dominis capitaneo classis et patrono et consulibus,ac galeae gubernatoribus quae dixeram relulit, quae illi audientesper nuntium vocaverunt me ad se et cum indignatione increpa-verunt me, cur talia auderem dicere, nec volebant excusationesmeas audire, sed duris verbis affecere (et) abire jusserunt. Sifuissem saecularis, credo, quod me in poenam aut extra galeamin terram exposuissent et a classe ejecissent, aut tormentis tri-bulassent, vel forte nec sic mihi pepercissent, si non fuisset ve-rum, quod dixeram, sciebant autem, rem esse ita, sed celabant.In facto illo didici, non esse prudenter actum, imo periculosum,recilare primo nova audita, praecipue quando sunt turbativa.
Vicesima seplima die mutatus estventus, et levatis anchoriset solutis navibus de portu illo in crepusculo egressi sumus, sedquam cito sol ascendit, ventus ille inutilis rediil, et ferebamur ex-tra Cycladas quidem, sed intrare mare Maleaticum, ad quod ten-debamus, non voluimus, pellente nos vento altius contra septem-