Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
296
Einzelbild herunterladen
 

296

per horam vel duas morati in castello fuissemus, descendimus etreliquum tempus usque horam vespertinam juxta fontem, qui decrepidine montis ebullit, deduximus et. mirabamur de aquae illiusdulcedine, cum tarnen insula tota in aquis amaris sit constituta.Post solis declinationem remigavit quilibet in galeam suam.

Die XXI., quae est praesentationis Mariae Virginis, antequamillucesceret, clamor ingens cujusdam lamentabililer flentis in nostraaudiebatur galea, eratque ululatus ille filii domini consulis, quiscilicet consul nocte eadem universae carnis debitum exsolvensdiem clauserat extremum. Hunc non solum filius, sed cuncti, quivirum noverant, plangebant. Die facto jussit filius defuncti palriscorpus in terram educlum poni in capellam, quae ibi in littoreerat, super quod illic positum irruens planctum magnum fecit, etomnes galearum patroni et domini cum eo in luclu erant. Missaautem dicta in capella avulsum filium a corpore in galeam redu-xerunt, corpus vero medici et barbitonsores super tabulam supinumposuerunt novacula ventrem scindentes a juncturis costarum us-que ad genitalia, ejicienles omnia intestina in angulum capellaesepelienda locaverunt, ipsum vero corpus aqua marina laveruut,omnem sanguinem intus et extra exterserunl. Quamvis autem virille macilentus esset ab extra, tarnen intestina et ilia pinguissimaerant, et totum corpus ab intus erat pinguedine vestitum, ac siesset pulcherrima cera obductum. Eo autem exenterato et lotoquibusdam conservativis unguentis ipsum inunxerunt et copiososale infuso sicco Stramine ventris vaccuitalem repleverunt et acucissuram resuerunt. In oculos autem ejus bombicem posuerunt,similiter et aures bombice obstruxerunt. Fecerant etiam loculumex asseribus et ipsum intus et extra fervida pice undique perfu-derunt, quo peracto corpus involutum imposuerunt et firmissimeclavis obstruxerunt rimis picem infundenles, ita quod nec spira-culum aliquod evaporare poterat. Et his faclis intestina sepelivi-mus in capella, loculum vero cum corpore reduxerunt in nostramgaleam, et in carina sub sabulo prope sentinam absconderunt, re-ponentes arenam et saccos specierum et alia, quae prius ibi ja-cuerant, ita quod nemo poterat scire, ubi corpus jaceret, nisi illi,qui ipsum absconderant.

Hunc virum ante paucos dies vidimus Cairi in magna gloriaet Alexandriae, sicut patet supra Fol. 85 b. Omnes quippe mori-