297
mur et quasi aqua dilabimur, 2. Reg. XIV., nec aliquis prudenterconfidere potest de aetale juventutis, de virtutis robore, de cor-poris sanitate, de mundana prosperitate, quia nulli parcit mors,et aeque moriuntur senes etjuvenes, divites et pauperes. Cuducanimirum et fragilia pluribusque consenlanea crepitis sunt isla, quaeyires humanae atque opes vocantur; affluunt subito, repenle dila-buntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus infixa radicibusinsistunt, sed incertissimo flatu ruinae huc atque illuc acta, quosin sublime extulerunt, improviso decursu destitutos profunda cladiummiserabiliter immergunt. Quod luculenter demonstrat Jeronymusin epitaphio Nepotiani, plur. replicans vicinas regum miserias etnoslri corporis calamitates, ut non tarn plangendus sit, qui bacluce caruerit, quam congralulandum ei, quod de tantis malis eva-serit, quod per multa ibidem probat exempla, sicut et nos (Js)ad oculum cernimus. Omnibus his, quae cum defuncto yiro gere-bantur, interfui manumque, ubi oportunum fuit, apposui, et mani-festa expefientia didicimus, confictum esse mendacium, quo dicitur,quod corpus exanime sive mortuum per mare non possit duci, etpraelextu illius figmenti peregrini, etiam magni, nobiles, baroneset milites, qui pro tempore in mari rebus excedunt humanis, statimin undas mitluntur, nec yel ad terras proximas sinuntur yehigratia sepeliendi. Dicunt enim cum peregrino mortuo non posseesse fortunatam navigationem, ideo festinant, ut ejiciantur, suorumyero dominoruin corpora ad paternas sepulturas transducunt, quiacorpora nostra sint infeliciora eorum cadayeribus.
Illo die sepelivimus de classe quatuor mortuos , duos in qua-dam galea mortuos ex infirmitate, unura gladio interfeclum in ca-stello a quodam alio galeota, qui nobis cum evaginato et cruentogladio occurrit, abdita petere volens, quartum, consulem, in galeanostra, cujus sepelitio fuit mihi et Omnibus non solum in nostragalea, sed per totam classem molestissima, sed nemo loqui verbumausus fuit nec vultum torvum ostendere.
Facto yespere in galeam reversi sumus omnes, et aptabantnaucleri classem, quasi securi essent, se in illa nocte prosperumyentum habiluros pro navigatione, cum tarnen pejor yideretur mihiventus, quam heri et nudius tertius; sperabant enim, quod prop-ter instans festum S. Caeciliae, quae una est de patronis maris,ventum bonum futurum: nam hos sanctos dicunt esse navigantium