295
in epistola ad Hedibiam de verbo apostoli: illis odor mortis inmortem.
Jgitur navigantcs ventum, qui in Phrygiain nos ejicere cona-batur, declinare non poteramus, ideo ad insulam quandam Nyonvel Nium dictam declinavimus per canale strictum in medio in-sulanitn et portum securum et bonum ingressi naves stabil!viinusanchoris et cancrorum alligatione. Eodem modo et aliae postnos venerunt galeae, quas nox tempesluosa longe a nobis ejecerat,et ingressi portum ad latus noslrum suas locavere naves. Stabi-lita ergo classe et prandio sumlo projeclis scaphis descendi cumgaleotis in terram, nolui enim socium raeum dominum extra mit-tere, quamvis obnixe precaretur me, quia in praecedentibas lem-pestalibus valde debilitatus fuerat et acutissima febre correptus,et timui, quod subita aeris mutatio et terrae contactus et gustatioeorum, quae extra reperire sperabamus, eum magis debilitarent.Cum ergo ad littus venissem, inveni socios nostros de aliis galeiscongregatos ad fontem, et valde consolati simul fuimus.
Circa hunc fontem stabant multi .galeotae et lavabant domi-norum suorum et suas camisias-, quia aqua marina salsa ineptaest ad lavandum. Similiter ergo per montem praecipilem et allumper petrosum clivum adscendimus contra castellum, quod in mon-tis cacumine est situm, et inter adscendendum invenimus tresecclesias graecas, unam inferius in montis pede super mare, aliamin montis ascensu, terliam superius in castello, quas ingressi Deogralias retulimus, qui hucusque nos incolumes conservavit. Inipso aulem castello nihil reperimus venale ex bis, quae victui erantnecessaria, nee panes neque ova neque fructus, nam qui primiascenderant, tulerunt omnia.
Est autem ipsnm castellum parvum, sicut Albeck castrum,sine oppido, sed multus est intus populus, habent enim unam ho-norabilem habitationem in arc.e, in qua residet dominus castellanus.Alii autem homines habent domunculas demissas, exiles, et tugu-riola, in quibus homo vix potest se erigere stans et extenderejacens. Nec habet insula illa nisi illos habitatores, qui vivunt defructibus terrae in insula. Ipsum autem castellum est munitum,a veteribus Graecis aedificatum pro maris custodia, super abruptaspetras construcfum. Ex eo enim per latissimum (173 a) maread insulas caeteras Cycladum patulus habetur respeclus. Cumque