Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
213
Einzelbild herunterladen
 

213

non egressuri. Post coenam dum staremus in superioribus galeae,et contra Alexandriam respiceremus, venit una navis plena Sarra-cenis in tenebris, quia crepusculam erat, de civilate ad latus galeaenostrae, et cum magno silentio alligaverunt naviculam ad galeam,t erant enim quidam juvenes Sarracenorum, qui contraxerant socie-

tatem cum aliquibus de galea nostra et cum eis vinum biberejam consueverant. Ad hoc ergo nostri cum flasconibus et am-* phoris et scyphis vel vilris descenderunt et sedebant bibendoet rebibendo in tantum, ut Sarraceni inebriarentur et tamqnamt fatui cantarent; illi autem, qui in galeam ascenderant, cum multa

difficultate in scapham descendere polerant propter vertiginem ca-pitum eorum. Sicque pleni remigraverunt in tenebris ad lilus.Ego autem stabam et casum alicujus in mare exspectabam ethodie aestimo, quod vix sine baptismo ad litus pervenerint. Man-, simus autem cum classe in illo portu pluribus diebus propter ne-

gotia institorum et liberationem captivorum, sed et ipsi palroniinter sc divisi erant, et aliqui volebant classem solvi citius, aliquitardius dicebant solvendam, uno autem discordante cogitur totaclassis mauere, et nullo modo audet una galea sine alia recederef secundum leges Yenetiarum. Stante autem classe ibi in otio ego

in peregrinorum galeam redii et multas pervagatus sum interimregiones, ut promisi supra fol. 132. Et quia eodem modo reces-sus omnium galearum fit, ideo sub recessu unius galeae toliusclassis solutionem comprehendam.

Recessus liavium de portu Alexandrino et ventorum

adjutorium.

Quinta die, anteqnam illucesceret, inceperunt gubernatoresclassis et navium praefecti clamare et marinarios ad labores hor-tari. Cum clamoribus autem solitis trahebant sursum accatones,epidromos et dolos, colligata in eorum antennis, sublractisquescaphis et solutis spiris et promesiis et transillis pro forti etsalubri spiramine omnes sollicitabantur. Fuit autem tune quidamventus lateralis tepidior, cui diu differebant vela committere ti-mentes, ne nimis contra Syriacum mare impelleret classem. Tan--dem autem solutis velorum ligaminibus mox labentia vela implentur