214
ventis, et paulatim movebamur in portu a loco slationis; cohibe-batur autem arte, ne navis importune extra portum ejiceretur, sedcum reverentia, ut oportuit, lurrim Julii Pbareglan perlransiretmodeste. Nulla enim navis sive egrediens sive ingrediens nisicum remissione veli turrim illam pertransire audet in recognitionemregiae majestatis. De hac turri supra fol. 125 a. Cum ergojam extra portum venissemus, repente tulit nos ventus, et longiusper mare Aegypti perduxit in pelagum Syriacum impellens extratramitem intentionis nostrae, qua ■ optavimus portum Paphum Cypriregionis apprehendere, ventus autem altius nos tulit in mare Pa-laestiuae etSyriae, ita quod non longe a terra sancta fuimus, eamtarnen videre non poteramus nec aliquam aliam terram; si autemventum directe secuti fuissemus, statim in aliquem Palaestinaeportum venissemus, sicque cum gaudio mullo et hilaritate feliciet forti navigatione (148 ») processimus contra plagam aquilo-narem cum tendentia aliquali in orientem. Et si gubernaloribusplacuisset, illa noete portum aliquem terrae sanetae habuissemus,sed quantum poteranl a Syria se avertebant contra aquilonemcum tendentia ad occidentem, sicque per medium navigavimus, itaquod ventum in orientem tendentem non ex toto secuti sumus, etarte nautarum qua conabantur in occidentem vi ventorum dimisi-mus, et ita diem illam consumsimus cum nocte, cum continuoquidem cursu, sed non celeri, propter praedicta duo conamina.
Terra Sancta.
Sexfo die luce apparente vidimus licet a longe terram sanc-tam, montem Carmeli, et si ventum sequi voluissemus, brevi tem-pore in portum Sidonicum, Berithum, aut Tripolitanum projectifuissemus, sed cursum illum navis interceperunt, avertentes eam,ut in Cyprum, quae nobis erat ad sinistram et Syria ad dextram,pervenirent. Advesperascente autem die invaluit ventus, non qui-dem contrarius directe, sed nimis in septentrionem nos depellensin sinum Issicum conabatur deducere; tanta autem vi agitabamur,ut penitus desperaremus posse Cyprum attingere, et disposuimusnos in aulonem Cilicum divertere ad Asiae loca, et ea navigationeCyprum accedere, qua S. Paulus Actor. XXYII. legitur de Sidua