Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
211
Einzelbild herunterladen
 

211

1

reverentialiter, cui nemo dedignabatur propter suam humanitatemconversari. Foemina vero, eo junior, fuit preliosa, muliebris ettota verecunda ul virgo silens et quieta, et multas longas horashabuit per mare in sua cumba, nam per totum mare numquamad navis superiora conscendit, nec eliam ad opns naturae, sedquidam galeota ad hoc conductus misellae ministravit deferens etinferens. In insulis etiam et portubus maris non se movebat, cumtarnen omnes communiter exirent, sed sicut monialis inclusa ma-nebat, et ita neminem nec intus nec extra gravabal aut scandali-zabat. De bis prostitutis apud Alexandriam Yide supra Fol. 122 b.

Aliud Capilulum.

Quarta die prandio peracto' dominus Johannes Latinus etego simul navigavimus ad litus, et ingressi sumus Alexandriamad emendum aliqua pro navigalione nobis necessaria; nos enim duojam soli eramus et nobis ipsis provisionem fecimus ut potuimus.In foro venit ad nos Schambeck consulens nobis, ne nimis audacesessemus ad ingrediendum urbem, quia si aliquis Sarracenus c-ontu-meliam et injuriam inferret, jam non esset defensor. Expe-dito ergo negotio, pro quo ingressi fueramus, stalim de urbeexivimus amplius non ingressuri. Cum autem ad litus maris reve-nissemus, reperimus ibi duos de fratribus nostris (147 a) pere-grinis dolentes et tristes. Nam pro suo solatio de galea sua adlitus navigaverant et spaliando sine timore vagabantur in incertumjuxta mare super linguam terrae, quae dividit portum Christianoruma portu Sarracenorum; ascendebaut autem et videre volebant inSarracenorum portu classes et naves, quas ego libentissime ipsevidissem, quia dicebatur esse portus pulcherrimus, classibus etnavibus repletus et maximis mercibus redundans, cum magna ho-minum frequenlia. Cum autem illi duo sic contra locum proce-derent, accurrerunt Sarraceni cum magna furia et irruerunt ineos prosternentes et pessime percutientes, trudenies et strangu-lantes quasi usque ad interitum, unde unus eorum graviter vul-neratus in capite periculum vitae sibi timebat imminerc. Et nisiquidam Sarracenus supervenisset, qui eos liberavit de manibuseorum, forte occisi fuissent. Slrangulabant autem eos, quia sic

14 "