207
1
societale et rebus descendil in cellam Caliphi, quae mediat interproram et carinam, quam pro domino comite defuncto conduxeratet ejus consociis, et ibi mansit. Dominus autem Joannes, archi-diaconus Transsylvaniensis, et ego nondum provisi fuimus cumstantia et cumbis, unde illa nocte mansimus in loco pauperum,et rogavimus gubernatorem prorae et socios, quorum cumbae ibierant, ut usque in crastinum paterentur nos cum eis manere, etbenigne nos susceperunt offerentes se ullro ad nostra obsequia.Res ergo nostras in rostrum prorae posuimus, et super eos sedi-mus, galeotae autem coenantes ministravernnt nobis de suo, pa-nem, yinum et carnes. Sicque sedendo per totam noctem subdivo mansimus, nec erat locus, ut extensis membris jacere proquiete possemus, quia ipsa prora repleta erat hominibus et tolagalea, et quamvis pressi et angustiati sederemus, putavimus tarnennos esse in paradiso inter (8s) angelos, pro eo, quod nullus pa-ganus erat nobiscum, inter quos diu conyersati fueramus in multisturbationibus, jam autem non nisi Christianos yidimus et audivimus,de quo ingens gaudium nobis fuit, in tantum, ut etiam in jura-mentis galeotarum, cum audiremus crucem et membra Christi etSanctos, haberemus gaudium, non quidem in juramentis injustis etyanis, sed in cognilione jurantis per crucem vel membra Christi,quae juramenta erant nobis rara usque huc. Unde Dominus, pro-mittens Aegypto bona futura Esaiae XIX., promiltit, quod in terraAegypti jurabunt per Dominum Deum exercituum, in hoc sui cog-nitionem innuens. Sic ergo nox illa transivit cum exigua quiete.
Cumbae provisio.
Tertia die statim orto sole dominus Johannes et ego dictoofficio de prora per carinam in puppim transivimus, et in castellum,in quo dominus capitaneus classis et consul alexandrinus, etSebastianus galeae patronus manebant, cum caeteris multis zentil-homis ascendimus, et dominum patronum pro stantia et cum-bis petivimus. Qui vocafo scriptore navis et parano ac duo-bus custodibus carinae, quos guardianos vocant, contulit cumeis de loco nobis dando. Accenso ergo lumine descendimus cumeis in carinam et omnes angulos lustrayimus, in fine autem ad