206
exposucrunt madinos. Dein de acccsserunt ad me, ut perscruta-rentur et rumperenl etiam sporlas et ligamina mea et (143 «>)lollerent vecligal. Accepi autem aniinum et audacter resliti, neesuslinui, ut quis contingeret supellectilem meam, illi autem sta-bant et prae ammiratione ridebant aestimanlcs me non sani capitis,quia toto conatu eis resislentiam feci. Currebant autem multiSarraceni et Christiani, insolitam contentioncm mirantcs; quidamautem Yeuetus adstans dixit, quarc sic me dominis opponerem ?Cui dixi: quia sacerdos sum et religiosus, nee duco res venales,sed divinas et mihi necessarias, de quibus Aegyptii nulla ieloneaexigunt, hoc scicns me oppono, nee aliquem admittam nisi vimintulerit mihi, quae, si illata mihi fuerit, regredior in urbcm, etpraefecto me ostendam esse sacerdotem et liberum ab exaetioni-bus communis vulgi saeculariuin et mercatorum. Hoc audientesexactores destiterunt, scivi enim, sacerdotes cujuscumque gentisin Aegypto ab antiquo ab Osiride, primo Aegyptiorum rege etdomino, liberos, ut habet Diodorus lib. 1. Antiqu. histor. Dequo etiam patet supra Fol. 118. Ft habetur Genes. 47. Et Phi-losophus Metaphysicorum dicit, quod sacerdotes Aegypti, quia va-cabant studio philosophiae, liberi erant a gravaminibus caeterorum.
Post hoc quidam alii venerunt Sarraceni, et quidam vi cona-tum in cumulum meum fecerunt, quibus oslendi rasuram capitismei et scapulare et breviarium, in signum sacerdotii, et juravieis per Deum crucifixum, me non esse ductorem mercium aliqua-rum, sed sacerdotem et pauperem peregrinum, qui etiam dimise-runt me. Juvenes autem circumslantes, videntes proterviam meam,inceperunt me vexare, et retro accedentes, quasi volenles mihialiquid auferre, contra quos simulavi iram magnam, quae tarnende facto non erat in me, sed istis puerilibus moribus defendi meet paupertatem meam, ne asperior fieret. Si enim de singulisteloneum accepissent, duo ducali vix suffecissent, de quibus multisdiebus vivere potui. Interea sol ad occidentem declinabat ettardior hora fiebat, unde expeditis omnibus res nostras in unambarcam portavimus et in nomine Domini cum magno gaudio mareingressi sumus, et cum canlu marino, qui habetur in prima parteFol. 31. et Fol. 75. classem intravimns. Intra classem autem adgaleam capitanei et domini Sebastiani navigavimus, et res nostrasin prora locavimus. Dominus autem decanus Mogunlinus cum sua