Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
208
Einzelbild herunterladen
 

208

parietem cellarii fuit nobis locus assignatus pretiosus, in quo sexhoraines sufficiens spalium habuissent, sed totus erat tenebrosuset numquam nisi per lumen illalum clarus erat; insuper bassuserat vel deraissus, adeo, quod non poteramus Stare nisi in geni-bus, et ita etiam incurvati et flexis genibus ingredi et egredi opor-tebat ultra quindecim passus ab ostio latrinae usque ad locumnostrum; unde prima fronte de loco contenti non fuimus, quous-que experientia didicimus, meliorem locum in tota galea non essequam illum, pluribus respectibus. Fuit enim locus spatiosus, quodultra modum naviganti est conveniens, et fuit calidus locus: quialiiems erat nobis profuit, unde aliquotiens, quando superiusfui infrigidatus usque ad stridorem dentium, mox ut in locumnostrum intravi, recalui sicut in stuppa. Fuit etiam quietus, quianemo prope nos locum habuit. Fuit etiam securus ab illapsu

aquarum in tempestalibus. Fuit etiam prope cellare, et poteramusetiam mediis noctibus necessaria postulare et accipere, et omnia,quae per galeam acciderent, audire. Non sic locus dominorumprimae societalis erat, qui, ut superius dixi, habebant strictamcellulam in cornu prorae sub malo trincheti vel doli, in qua tem-pore tempestatum illabebantur aquae sine mensura, et funes- ru-dentes et vela trajiciebantur intra et extrahebantur, nec erat ibiquies mari moto, verum tarnen alia commoda habebant, quibus noscaruimus, scilicet, quia poterant se erigere et sine incurvationeintrare et exire et in die luce gaudere, qua nos caruimus, et inarticulo necessitatis statim poterant in prora esse et pericula eva-dere. Hoc autem fuit loci nostri maxima incommoditas: si peri-culum fracturae navis subito accidisset, spem evadendi cum vitaalii habuissent, nos vero omni spe frustrati fuissemus, quia, ante-quam de loco noslro prodiissemus serpendo ad medium mali superlaternae foramen , ubi est ascensus, mille vicibus mortui fuissemus,et si illa caussa non esset, credo, quod (14© SR) domini majoresgaleae locum illum pro se reservarent, quia tempore tempestatumin loco inquietissimo sunt, sed ad fugam apto. Cum ergo stanliamaccepissemus, intulimus supellectilem nostram et leclulos nostrosaptavimus, eos super saccos specierum stravimus, qui in super-ficie jacebant et navem ita replebant, quod non poteramus erectistare, suspendi etiam sportam longam palmarum ad parietem navisjuxta cumbam meam. Nobis autem sic laborantibus in loci ad-