Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
174
Einzelbild herunterladen
 

174

gebam, suspiciens in coelum, quasi per Deum jurans, me essesecurum, et per brachinm me accepit ducens et tenens, quod nonfugerem ab eo. Post longum circuitum yicorum in domum suampervenimus, quae erat domus pulchra et ampla, habens pavimenlamarmore strata polito et parietes vesiitas tabulis marmoreis, etmirabar, quod sportarius tale palatium haberet. Duxit autem mesursum ad superiorem ambitum domus ad unam cameram magnam,quae plena stabat ramis palmarum, et dedit mihi optionem acci-piendi placitas. Elegi ergo quas volui, et ei pecuniam tradidiStabant autem uxores ejus in ostio alterius camerae retro cortinam,et occulte adspiciebant; colligatis autem ramis accepi eos superhumerum et descendi. Yolebat autem Sarracenus ille mecum proreverentia ivisse, sed nolui aestimans, me viam scire. Processiergo per longum, et nunc per vicum illum intravi, per alium exivi,et erravi ita, quod penitus ignoravi, ad quam partem me diverteredeberem, nec erat in illa parte urbis hominum frequentia. Tan-dem obvium habui juvenem Sarracenicum, ad quem non aliterloqui poteram, nisi: 6 Sarracene, fontico Calhalano! Statim autemjuvenis intellexit me errasse, et ad fonticum Cataloniorum quaerere,apprehendit anteriorem partem scapularis mei et cum clamoreet cantu et magno risu per vicos usque ad fonticum praediclum(deduxit). Multas derisiones per illam viam sustinui, sine tarnenmolestia et laesione, nec curavi, sed laete et grafanter suscepireductionem meam, et ita ramos in cameram nostram intuli etsportam mihi pro eis fieri feci et ideo multas sollicitudines cumeis habui et labores, vel forte plures, sicut mercator habere po-test cum pretiosissimis mercibus, quas per mare in terram habetducere.

Et cum hoc finit tractatus septimus totius Evagatorii, et anteinchoationem octavi tractatus describam Alexandriam, et in finetotam Aegyptum.

Circumscriptio civitatis Alexandriae ab antiquo, et qualisnunc sit in praesenti.

Alexandria civitas qualis sit nunc ex praemissis patet, olimtarnen erat civitas Aegypti maxima, ante Christi adventum trecen-