175
tis et viginti annis constructa ab Alexandro Macedone Magno, intraspalium XYII dierum, cum sex millibus murorum passibus con-dita fuit, cujus situs chlamydis formam babuit, et Iatera, quae inlongum tendebant circumvallabantur stadiorum ferme XXX, etuniversa viis distincta erat, quibus equi et currus conduci pote-rant, sed duabus latissimis, quae plus jugero expandebantur, etsese medias ad reclos angulos secabant. Munitur autem undique,ut inquit Josephus, incommeabili solitudine aut importuoso mari,aut fluminibus, aut silvosis paludibus. Yerum ante AlexandrumM. fuit in eo loco alia civitas, dictaNoo, ut habet S. Hieronymusde vita et obitu S. Paulae, quam Alexander deposuit, et novamgloriosam exstruxit, quae multas habuit regias (?), magnam urbis par-tem occupans (occupantes ?) Quilibet enim regum (135 ») illampro libitu yoluntatis suae aliquo ornamenlo spectabili decorabat,et alii potentes aliis eam venustabant insignibus; et in quodamejus prodigioso aedificio corpus Alexandri Magni alveolo aureoreconditum fuit, quod post quidam Syriae rex rapuit. De mira-bilibus templis idolorum in ea constructis venit postea in de-scriplione Aegypti dicendum, de quo tarnen videre potes in eccle-siaslica historia L. II. C. 31. et consequenter. Est autem civitashaec tolius Aegypti melropolis, sila in ea parte, quae Libyamrespicit in Africa, in confinio culti soli, ita, ut extra urbis moeniaversus solis occasum vasta protinus eremus adjaceat, nec longesita est a Nili ostio, ita, quod certo tempore solito fluminis in-cremento pars urbem influit, quam aquarum influxionem cisternisamplissimis et specubus subterraneis pro toto anno ad eorum usumreservant. Tota enim urbis fundatis in solo arcubus et testudini-bus superaedificata sustentatur, et in illas concavitates defluit Niliaqua, nec aliam ibi aquam potabilem habent, quae insuelis in-sana et febrilis est, nam omnes paene galeotae classis febribus in-fecti fuerant propter aquae potum, quam in caloribus intempe-ranler biberant.
Civitas haec est commodissime sita ad celebranda cornmer-cia, portus habens duos disjunctos, lingua quadam interjacentevalde angusta, in cujus capite est turris mirae allitudinis, quamJulius Caesar dicitur aedificasse, quam nominant Fareglan, sicutet totum portum cum interjacente lingua et aedificiis.
Portus anterior est pro navibus Christianorum suscipiendis,