Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
173
Einzelbild herunterladen
 

173

niensi, ut et sibi de navigio provideret, et locuti cum domino Se-bastiane» Conterini sumus, eumque sicut me in suam galeam sus-cepit, de quo plurimum gavisus (sum), nam a Venetiis usquehuc semper individui fuimus, nec in societatem peregrinorum SanctaeCatharinae venisset, nisi per me inductus et adjutus, ut patetP. 1. Fol. 221. B. Consequenter alii peregrini etiam sibi provi-derunt de navibus, et divisi sunus ab invicem in quatuor naves :octo enim peregrini venerunt in galean domini Sebastiani Conte-rini, omnes scilicet domini primae socielatis et ego cum dominoJohanne de tertia societate; quatuor reliqui de tertia societate ve-nerunt in galeam domini Bernhardini Conterini; duo fratres mino-res, pater Paulus et frater Thomas recepti fuerunt in galeamdomini Marci de Jordano; domini peregrini secundae societatisvenerunt in galeam domini Andreae de Jordano. Ista autem divisionostra non absque litigiis et contentionibus transivit, de quibusscribere non est necesse. Effeclu autem patebit, quod nemo me-lius provisus fuit, nisi octo primi, alii multa sustinuerunt, ut insequenlibus patebit.

Dispositio peregrinorum ad naves, et quomodo ramospalmarum emi cum periculo meo.

Tricesima prima die Octobris et ultima, quae est vigilia omniurnSanctorum lectis missis incepimus nos disponere ad ingressum na-vium; et emeramus ea, quae sciebamus nobis esse necessaria permare. Ea die emi ego ramos palmarum, ultra LX, pro die palmarum,quos cum periculo emi, cum sollicitudine per mare duxi et cumexpensis et laboribus per terram Ulmam advehi procuravi. Emtioautem eorum fuit pro tanto periculosa: transivi per forum etmultos vidi de foliis et plectis palmarum sportas plectentes, sednullum ramum inveni, dedi autem cuidam Sarraceno sportario sig-num, an haberet (I*) in domo ramos palmarum? Inlelligens au-tem me surrexit de valya negotii sui et laboris, et me secumduxit per longum vicum. Incepi autem dubitare inter me timens,ne Sarracenus seduceret me, et dedi sibi signum, quod redireveilem, et averti me ab eo. Hoc ut notavit homo, turbalus ettristatus fuit loquens mihi seriöse Sarracenice, quae non intelli-