Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
153
Einzelbild herunterladen
 

153

Erat autem vir paucorum verborum et non litigativus, sed strenuus,et suspectum habuimus Tanguardinum de Cairo, quod ille eumscriptis corruperit, ad excoriandum nos inducens. Et ita defacto fuit. Sed et Halliu nos etiam promovit et perdidit; in severo vir justus fuit ipse Scliambek, nullum gravans et fideliterprotegens. Sic ergo et hoc die in hospitio mansimus, sed nullumdefectum nec vini nee alicujus rei necessariae passi sumus.Yicesima sexta die, quae erat dominicaXXII. post Trinitatis, missascelebravimus et quietius devotioni hac die stetimus et prandiosumto in umbrosis locis nos continuimus propter intensissimumsolis fervorem, nam cum illo in tempore sit apud nos quasi hiems,ibi adhuc erant calidissimi dies, sicut numquam sunt apud nosaestivo tempore. Advesperascente die iterum audivimus clangoremtubarum et fragorem bombardarum ad receptionem aliarum navium.Ascendimus ergo altanam et vidimus grandem galeam Christianamportum inlrare. Misimus ergo servum unum de domo ad mare,ut exploraret, unde galea illa venisset et quas merces afferret.Revenit, ergo servus dicens, navem istam de Campaniae partibus,quae est contermina Apuliae et Ilaliae, venisse et nullas aliasmerces habere, nisi avellanas, quas nos vocamus nuces avellanas,quarum galea tota repleta. Si quidem Campania illa nuces istasin magna copia producit, unde etiam appellantur abellanae, abEllana, oppido Campaniae, nec crescunt in orienlalibus partibus,(128 a) propter siccitatem et calorem terrae, sed solum crescuntin locis humidis, frigidis et macris et ideo ducuntur de Campaniain Syriam et Aegyptum, tamquam peregrinae et carae merces.Interrogavimus autem die sequente unum Theutonicum, qui eaderngalea venerat et galeota erat, quanti pretii aestimarentur avellanaeistae simul. Respondit, quod inexpertus vix credit, quod galeaepatronus speraret, se mulla millia ducatorum recepturum pro eis.Scribere non audeo numerum millium ducatorum, quem servusille nobis determinate expressit. Carae enim valde sunt in Orientenuces illae et homines orientales libentissime eas comedunt tam-quam rem pretiosam et eis sanam, cum tarnen apud nos non pre-tiosae nec sanae sunt, sed puerulis ad ludendum exponunlur etinter silvesfria computantur, sicut et glandes. Yerum tarnen aliasconditiones merces illae acquirunt ductae in Orientem, quam habenlapud nos. Nam nobiscum ultra annum reservatae tabescunt vel