Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
154
Einzelbild herunterladen
 

154

marcescunt aut oleascunt et insipidae fiunt. In Orienten! autemduclae semper manent etiam per centum annos sine defectu etideo sanae et pretiosae efficiuntur. Ynde Amalfitani mercafores,de Amalfia, Apuliae civitate, primi creduntur fnisse, qui avelianasin Aegvptum et Syriam, peregrinas utique merces, quas Oriensprius non noverat, lucri faciendi causa per mare detulerunt longeante tempora Lalinorum, dum adhuc regnum hierosolymitanum inmanibus erat paganorum. Propter has ergo merces merueruntAmalfitani gratiam et favorem dominorum terrae; unde, quia tuneLatini in Jerusalem nullum habebant locum, in quo hospitarenturperegrini, obtinuerunt praefati mercatores a rege Aegypti potestatemconstruendi habilaculum in quocumque loco voluissent in civitatesancta. Sic ergo ante januam ecclesiae dominicae resurrectionisaedificaverunt monasterium in honorem beatae Mariae Yirginis etabbatem et monachos latinos imposuerunt et quia Latini id fece-runt, nominaverunt locum Sancta Maria de Latina. Ecce liancgratiam obtinuerunt cum avellanis Christiani. De quo supra. P. 1.fol. 268. A.

Die XXYII., quae est vigilia Simonis et Judae apostolorum,mane ad dicendum officium meum surrexi et descendi in curiamet sub testudine, quae est in introitu portae domus, sedi orans.Adhuc autem erat porta domus clausa, quam aperiunt et clauduntSarraceni ab extra ad placitum, sicut omnes alias domus Christia-norum, ad quas ipsi et non inhabitatores Christiani claves habent.Pari modo fit ipsis, dum sunt Yenetiis negotiantes, nam domum,in qua sunt Christiani, a foris noctibus claudunt, ne quis vel intrarevel exire possit, ut nocturni insultus praecaveantur. Me autemibi sedente venit portuarius Sarracenus et remoto repagulo et serisaperuit ambas valvas et abiit. Surrexi ergo et sub ostio steti,respiciens deambulantes et apud me mirabar, de tarn diversishominibus percurrentibus, vidi enim Christianos multos, orientaleset ocCidentales, Judaeos, Samaritanos, Sarracenos, Mamaluccos pro-miscui sexus, inter quos pertransire volebat quidam juvenis barbitonsor,quem prius Yenetiis noveram; hunc ut vidi, vocavi Ilalice, 6 bar-barero veza; et audiens venit. Cui dixi, utinam, hone socie,essem in habitaculo tuo, ut caput mihi lavares et barbam et co-ronam meam raderes, captivus, heu, sum detentus cum aliis aTrutschelmanno propter debita solvenda. Ad quod juvenis re-