Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
152
Einzelbild herunterladen
 

152

Die XXV., qui est Crispini et Crispiniani, disposuimus nos etin capella domus pulsala nola missas celebravimus et audivimuset gavisi fuimus, nos locnm ordinarium invenisse pro divino officio.Statiin autem post missas, antequam de capella descenderemus,audivimus fragores bombardarum et clangores tubarum et strepitnmtympanorum et clamores populorum tripudiantium, quod signumerat advcntus alicujus magni domini in navi per mare, tali enimsolemnilate recipere solent naves magnatum. Cucurrit ergo familiadomus extra ad mare ad spectaculum, nos vero, qui captivi eramus,ascendimus in altanam et ad mare prospeximus in navium portumet ecce grippae et fustes et barcae plenae ornalis Sarracenis inportum appulerunt, ad quorum ingressum haec facta fueranl. Si-quidem praepotens quidam Sarracenus de Libya Africae adveneratcui praefectus Alexandriae obviam naves cum armalis miserat, (Ji)ad eum honorifice suscipiendum, tum quia peregrinus erat sepnlchriMachometi, ad quod tendentes ubique cum lionore suscipiunt,tum eliam, quia desidcratam praedam in mari captam ducebatsecum. Idem Sarracenus cum suis in mari navigantes ceperuntnavem cum XIII Christianis rebusque eoruin inter se divisis ipsosChristianos Alexandriam vendendos adducebant et praedictis clamo-ribus omnem civitatis populum ad spectaculum convocabanl, cum-que in terram de navibus descendissent, colligaverunt cordis etfunibus illos pauperes Christianos et bunctum exercitum praeirefecerunt miseros captivos et urbem ingressi cum gaudio Christianislugubre spectaculum fuerunt et causa timoris moeroris et tristitiae.Duxerunt autem eos in fonticum Tartarorum et eos ibi venaleshabuerunt et vendiderunt. Post hoc ad prandium accessimus etcum luctu comedimus compatientes fralrum nostrorum infortuniis.Post prandium venit Schambeck et congregatis nobis legit registrumsuum et pro solutione thelonei et pro salvo conductu et lihertateambulaiuli per urbem postulavit de quolibel peregrino XIII ducatos.Quo numero au dito obstupuimus dicentes sibi, quod in libellisperegrinorum, qui ante nos fuerant, reperimus non plus quamsex ducatos pro persona et quare nos gravare plus vellet. Res-pondit: libellos, inquit, vestros non curo, regislri mei ordinemtenebo, ideo sine litigio cogitetis de solutione mea et cavete, nedomum hanc egrediamini, nisi per me educti fueritis; si secusfeceritis, non bene slabitis. Et hoc dicto egressus est a nobis.