Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
25
Einzelbild herunterladen
 

25

fol. 81 dixi. Accepimus autem a quodam nobis referente, quodillam, quäe fuit principalior uxor et senior, accepit vel eripuitde lupanari in Alexandria, in quo prostituta tenebalur. Alteramautem juniorem puellam emerat in Graecia et adolescentulam fac-tam duxit uxorem. Non autem curant Sarraceni aut Mamaluci,quod eorum uxores sunt Christianae de hoc vel de illo ritu. Porronobis in thalamo stantibus et ornatum aspicientibus dixi ego latinead dominum domus: ecce, hie est paradisus vester, quid quaesohabebitis in aliavita? Antequam autem responderet, extulit vocemsenior uxor, ad loquendum satis promta, quia verba mea intel-lexerat, dicens: imo, inquil, et hic et in futuro paradiso fruemur.Cui cum dicerem, hoc impossibile fore, illa in contrarium recla-mabat. Ego vero suis multiplicibus verbis respondere dedignabar.Juxta hanc cameram erant aliae camerae pulchrae, ad quas intra-vimus et vidimus.

Post hoc descendimus in curiam. Per ejus circuitum multaeerant cellulae et cävernae, una autem bene clausa seris ferreiset repagulis «obis aperuit et introduxit, in qua sedit unus Chri-stianus catenatus compedibus. Ad introitum autem nostrum sur-rexit et ad pedes nostros cecidit, petens, ut’opera miserieordiaein eum faceremus, quatenus de istis catenis liberari posset, duobusenim fere annis sic in captivitate deguerat pro eo, quod in Ale-xandria emerat duos pueros a quodam paupere Sarraceno, cujuserant, eosque in Cretam, unde oriundus fuerat, detulit et baptizarifecit. Yetat autem lex Machometi, quod Christiani non debentemere Sarracenos, nec Sarraceni debent subdi quovis modo Chri-stianis. Cum autem (83 ») rediiset in Alexandriam, venit adeum quidam Mamalucus, qui emlioni interfuerat, dicens ei: ecce,Christiane, contra legem Sarracenorum emisti duos Sarracenos mevidente et eos abduxisti in locum tuum, nisi ergo me aliquo munereplacaveris, domino Soldano aCcusaberis et hinc absque castigationenon evades. Has minas mercator ille parvi pendit et malis verbisMamalucum a se repulit, qui statim abiens praefecto Alexandriaeeum accusavit, qui eum statim missis servis captivavit et vinctumCahirum transmisit judicandum. Traditus autem fuit Tangwardino,ut custodiret illum et sententia in eum lata talis fuit, ut e tribusunum eligeret, vel daret quingentos ducatos, vel Christi fidemabnegando circumcisionem acciperet, vel morti alicui se submitteret.