Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
26
Einzelbild herunterladen
 

26

Dixit ergo nobis, primum sibi esse impossibile propter temiitatemsuae substanliae; secundum intolerabile; tertium horribile. Impe-traviimis autem ei libertatem a Tanguardino, nt catenatus incedereposset in curia et aliqui milites pecuniam sibi parlicipaverunt,qua se redemit. Huuc postea liberum in Alexandria deambulanleinvidimus. Deinde in alium carcerem venimus, in quo sedebatquidam moestissimus juvenis, per omnia modo sarracenico vestitus,qui fidem quidem Christi abnegaverat et circumcisionein acceperat,sed ad poenitentiam conversus ad Tanguardinum confugit et apudeum abscondilus mansit inclusus. quousque sine nota pateret sibi' descensus in Alexandriam, a qua in Calaloniam, nnde fuerat,remeare posset per mare. Quendam alium juvenem invenimus,de Genua, qui Mamalucus faclus fuerat et cum Tanguardino dereditu tractatum habuit. Hic cum vidisset nos, prorupit in lachri-mas prae laetitia, videns signatos nos esse cruce, et accurrensin amplexus nostros cecidit et cruces vestimentorum nostrorumdeosculabalur et magnis gemitibus ad partes fidelium adspirabat,optime autem latinum loqui novit, cum quo saepe posthac collo-cutionem habui et multa ab eo didici de vita Sarracenorum, Ma-malucorum et sub lege Machometi degentium, de quibus enormiaet inhumana, quae non licet homini loqui, audivi.

Post hoc egressi sumus in curiam et ibi vidimus unum sae-vissimum leopardum, catena alligatum, ad quem suus magistersolus accedere ausus fuit, cum baculo tarnen, cum minis et cla-moribus. Est enim leopardus bestia saevissima, de leonis et pardiadulterio nata, colorem habens varium ut pardus et capul, caudavero et pedibus leoni assimilatur; est alias praeceps, sitiens san-guinem et bestia fera, quae quidem aliquaudo domesticatur, sednumquam ad plenum, ut suae crudelilatis obliviscatur. Domesti-catur autem ad venationem. Itaque cum ad praedam in venationeducitur et relaxatur, tune saltando, non currendo, praedam inse-quitur, quam si quarto vel quinto saltu capere nequiverit, fero-citer iratus subsistit et nisi slatim venator furenti bestiam aliquamobtulerit, cujus sanguine placetur, mox in ipsum venatorem velin quoslibet obvios irruit, nec potest placari nisi sanguine. Ideovenatores semper secum ducunl agnum, quem in hoc casu iratolacerandum tradunt, ut placetur. Ungues habet acutissimos, vene-nosos, similiter et dentes diabolicos habet et non tanlum periculum