24
v*-<
turpiludo posteriorum totaliter apparebat. Habebat autem juxta vul-vam naturalem aliam scissuram, quasi esset secunda vulva, perquam tarnen nihil recipit nec egerit, nisi ut dicetur. Dum ergosic bestia teneretur, sibilabat et slridebat ac spumabal prae ira-cundia, ea autem furente prolulit Tangwardinus cochlear parvumargenteum et intrusit eum secundae vulvae bestiae, ex cujus sensumovit bestia vulvam et interiorem carnem emisit extra, in quamateria turpis, coloris cinericei, dependebat. Hane materiam rasitTangwardinus cum cochleari de carne, et cochlear plenum protulitet bestiam dimisit. Praebuit autem nobis ad odorandum hancturpem materiam et erat suavissimi odoris, quasi muscum, pretio-sior tarnen musco fuit, quia non venditur, nisi aequali pondereaurum remetialur. Plures ducatos recepit a peregrinis militibuspro illa materia, quae erat sicut pulmentum de avena bene spis-sum. Interrogavimus ergo virum de masculo (1») illius speciei,an etiam esset ferax talis materiae, qui dixit, quod per oppositumab eo extraheretur materia consimilis, sed tanti foetoris abomina-bilis, ac si esset recens swibulum. Hanc foetidam materiam emunttruffatores et liniunl vestimenta eorum, quos deludere volunt, etubicumque tales transeunt, stanl, aut sedent secum existentes,circumspiciunt, nares obstruunt, putanles esse ibi recens stercushumanum in caligis et vestimentis eorum, quoruin vestes modicumtactae de illa materia. Sic etiam inimici dominarum volentiumad nuptias vel choreas ire, ut ibi confundantur, occulte acceduntet in quantitate unius pisi eis apponunt, a quibus propter foetoreinomnes fugiunt. Ideo masculi illoruifi animalium non sunt alicujuspretii, sed foemellae sunt pretiosissimae.
Inde eduxit nos in thalamum suum, qui erat camera pulcher-rima, marmore vestita et tapetiis pretiosis obtecta tarn pavimentumquam parietes, et ne illa calceamentis noslris foedaremus, ea anteingressum camerae solvimus et nudis pedibus, ut moris est om-nium Orientalium, ingressi sumus. Erat autem thalamus ille inuna singulari turre palalii, plumbo camerato opere tecto, culmenhabens mediam vel cornulam lunam, sicut muscheae omnes habentet erat turris rotunda, vitreis fenestris per gyrum ornata, perquas lumen in ipsum thalamum spargebatur. Sedebant autem duaeuxores ejus cum puellis suis in eo et operabanlur acu muliebria;ambae autem foeminae erant juvenes pulchrae et Christianae, ut