Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
23
Einzelbild herunterladen
 

23

nos trepidantes propter se conspicerent, incepit principalior uxorpatroni domus, mulier grandis et virilis ac eloquens, loqui linguaitalica, dicens: cur, inquil, domini mei trepidatis ad ingressumnostrum? Sumus et nos Christianae mulieres, (82 ») indignaeet criminosae, fatemur, Christi famulae, sacro baptismate renataeet fide catholica insignitae, quam numquam abnegavimus, necahnegaturae sumus, et subjunxit: ego, inquit, sum italica mulierChristiana et de Christianis parentibus nala. Consodalis autemmea est foemina graeca, de Christianis graecis progenita, sumus-que invitae contorales viri Christum abnegantis; caeterae puellaesunt nostrae pedissequae emtitiae; servi isti sunt nostri eunuchi;officio ergo vestro adesse volumus et Deum nostrum sub sacra-mento una vobiscum videre et adorare cupimus, utinam manducareet communicare liceret! His dictis officium incoeplum perfecimus,cunctis astantibus, inter quos erant Mamaluci et Sarraceni. Officiofinito et alienis egressis deliberavimus amplius occulte officiarepropter infidelium aspectum vitandum. Nobis autem congregatisin loco venit Tanguardinus, domus patronus, et omnes nos secumduxit in suam habitationem, ut eam videremus. Primo ergo inunam cameram venimus, quae plena erat ornamentis equorum etmulorum. Ibi pendebant sellae plures, obductae laminis argenteis,deauratis, cum scansilibus et strepis argenteis et antelae et postelaeet subtelae, ac frena et capistra cum capulis cum argenteis bullisornata erant, sicut straphia nobiliiun dominorum.

Ab hac camera intravimus aliam cameram, in qua stabat caveamagna et in ea saeva bestia,' in quantitate vulpis, colore tarnenlupo similior et breviora habens crura et faciem quasi caltus etdicitur bestia illa Saweta, fuitque foemella. Hane bestiam ostenditnobis vir, dicens, quod de ea haberet omni septima ducatum,quia gereret quandam pretiosam materiam, quam singulis hebdo-madibus ei detraheret, et mox alia succresceret. Rogavimus ergovirum, ut illam practicam nobis ostenderet. Accepit ergo bacellum,cum quo bestiam pupugit et vexavit, eamque currere et fremerefecit in cavea, diligentius observans, ut currentis caudam in cursuper caveain dependentem apprehenderet. Qua comprehensa traxitbestiam cum cauda ad parietem caveae et jussit, ut servi suibestiam fortiter tenerent cum elevata cauda et cum posterioribuspedibus, quos etiam extra caveain extractos tenebant ita, quod