Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
18
Einzelbild herunterladen
 

18

et morsus venenalorum; corpora mortuorum integra conservat etodor ejus dulcissimus omnibus prodesl, qui magis videtur coelestisquam terrestris. Et quia carissimum est hoc balsamum, raro in-venitur purum (80 »). Quidam enim vendunt pro eo therebin-theum oleum; quidam therebinthum ei admiscent; alii oleum nar-dinum admiscent therebinthino. Diversis enim modis adulteratur,nam seminis sui succo vitiatur et oleo rosae cypri, lentisci, balani,therebinthi, myrti, resina, galbano, cera et caeteris yariis modishis in terris vitiatur, in coelo vero purum erit; de sanctis enimcanit ecclesia: Sancli tui, Domine, florebunt sicut lilium et sicutodor balsami erunl ante Te. De Sapientia aeterna et de beatissimaVirgine Maria canit Eccles. 38.: Sicut cinnamomum et balsamumaromatizans odorem dedi. Et iterum ibidem: Sicut balsamum nonmixtum odor meus.

De balsamo vero et probato aliqui de meis dominis peregrinisemerunt et principibus terrae nostrae propinaverunt, coram omni-bus comprobantes aliquibus modis praedictis. Sic fuil factumcoram Archiduce Austriae Sigismundo in Insprugg et coram Archi-episcopo Moguntino et coram domina . . . relicta Ducis BurgundiaeCaroli. Et tantum de illo.

De ingiessu peregrinorum in Cahirum, civitatem maximam

iotius muiuli.

Octavo die Octobris, dum nox praecedens eum advenisset,oneravimus camelos nobis de Cahiro adductos nostros, quorumusum a Jerusalem habuimus, ascendimus et praecedenlem Trut-schelmannuin secuti sumus, egredientes de Busiris in crepusculoserotino, ut in tenebris ingrederemur Cahirum propter insultuinhominum vitandum; non enim potuissemus clara luce nisi cummultis percussionibus et vexationibus populum penetrare. Assum-simus autem nobiscum Calinum duclorem nostrum per desertum,cujus ministerium etiam impletum erat, et asinarios nostros, etnova pretia eis conslituimus, ut manerent nobiscum usque inCahirum. Egressi autem Busirim habuimus ad sinistram desertum,solis ardoribus terram adustam, sterilem et inutilem, ad dextramvero hortos, agros, pomaria, viridaria et voluptuosos paradisos