Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
19
Einzelbild herunterladen
 

perfusos Nilo foeeundissimo fluvio, sine cujus beneficio tota Aegyp-tus arkla et inhabifabilis esset, sicut in traclatu de Nilo dicelur.

Deinde in processu venimus, ubi in ulraque parte viridariaet horlos habuimus, repletos aquis Nili. Stabant aulem in ipsishortis arbores praecellentes et domus magnae et munitae, depictaesicut castra, et in medio processimus, sicut in civitate inler ha-bitationes. Nain a Busiri usque Cairum videtur esse una continuacivitas, nec possum ex scripturis et historiis aliud intelligere, nisiquod Memphis, Busiris, Cahirum, Babylonia, Eliopolis et Thebisvel Theba sit una eademque civitas omnium mundi civitatibusmaxima et celeberrima, ut clarius patebit in descriptione Cahiri.Processimus ergo diu per vicos, aestimanles, nos esse in civitate,sed Trutschelmannus dixit quod non. Tandem ingressi urbem (1»)illam maximam, toti mundo formidabilem, cum magna festinantiaprocessimus duabus horis continuis et hominum turmas penetra-vimus stantium et ambulanlium in vicis in infinito numero cumluminibus, lucernis et faculis; erat enim hora laetitiae eorum,comestionis et solatii propter jejunium, quod de die servant, utpatet supra fol. 74, et currebant omnes vici pleni. Juvenes autemvidentes et cognoscentes, nos esse peregrinos Christianos, cumclamoribus currebant post nos et liomines concitabant contra nosspargentes pulverem; verum noslra festinatio liberavit nos a pro-sequentibus. Erat autem tantus clamor et hominum compressio,quod non est dicibile, tot lumina et candelae, tantum tripudium,ac si esset ibi totum mundi gaudium et hoc non in uno loco,sed in omnibus vicis. Tandem autem in Tanguardini Trutschel-manni curiam ingressi sumus et occurrit familia cum luminibus,et bestias exoneravimus cunctasque res nostras in unum cumulumjactavimus usque inane. Compositis rebus inlroducti fuimus inquoddam grande coenaculum, slratum, pulchrum, depiclum etmarmore polito vestitum, sed sine leclis, sine pannis, sine scam-nis et sedimus super pavimentum, reclinantes nos ad parieles, etdormitare coepimus, sed quietem capere non potuimus proptertripudiantes in curia. Yenit autem Tanguardinus, dicens: oporterenos sic manere usque ad diem et tune vellet provisionem nobisfacere de habitaeulis. Dum autem dies illucescerel, cessaveruntab inquietudine et factum fuit Silentium magnum in domo, nosvero more nostro surreximus et laeti de adventu diei fuimus; erat

2 *