17
dispersum balsamum invitavit. Mirabantur autem Soldani minislrirem factam, nescientes, an ex animi libertate, vel ex liberali-tate, aut ex passione\el aliqua ratione, vel ex ruditate aut cru-delitate id fecisset. Audiens autem Soldanus rem gestam virumvehementer timere coepit cum omni regno suo.
Sunt autem aliqui Mamaluci Cahiri, quibus Soldanus commu-nicat etiam de primo balsamo et illi honoratis et nobilibus pere-grinis vendunt et eis videntibus multipliciter probant esse de veroet primo balsamo. Una proba est, quod accipiunt carbonem vivumet totaliter ignitum et ei superfundunt unam duntaxat guttulambalsami, quae statim totum ignem depellit et carbonem extinguit.Quod si esset balsamum sophisticatum per aliquod oleum vel un-guentum, facere non possel, sed magis accenderet. Alia proba:aquam puram et frigidam in vase ante se ponunt et in aquamguttam unam cadere permittunt, et si est balsamum verum, repentefundum petit, si falsum, supernatat sicut aliae pinguedines. Aliaproba: accipiunt vas cum lacte et duas vel tres guttas in hoc pro-jiciunt et dispergunt gutlas in parvissimas guttulas per superficiemlactis; et si est verum balsamum, omnes gutlulae fundum petuntet in unum concurrunt, si est sophisticum, non cadunt ad fundumnec concurrunt. Alia proba: pannum candidum accipiunt et supereum guttam balsami projiciunt et si est verum, nullam maculampanno infert, si sophisticum, pannus maculam contrahit propterpinguedinem. Alia proba: lac caprinum accipiunt et guttam ineum projiciunt, statim autem lac coagulatur et gutta fundum petit,falsificatum vero hoc non facit. Item probatur aquae purae in-positum; si ipsam totam aquam albidam facit, verum balsamumest. Hoc Optimum balsamum dicitur opobalsamum, ab opo, quodest caverna vel scissura, quasi per incisionem cortiois destillat.Cujus balsami alia probatio est, quando gutta manu imponitur et adsolem manum penetrat, sicut practica nos docuit, et quando gutta inpalato ponitur, ita calidum cerebruin facit, quod videtur succendi.
Efficacissimum est hoc balsamum ad multas infirmitales: fran-git lapidem vesicae; menslrua provocat et foetum mortuum educit;est et contra iliacum dolorem stomachi; contra omnes passionescapitis ; contra omnes cicatrices; contra vitium aurium; contra do-lorem dentium et oculorum, nam oculo impositum, quomodo oculuminvenit, ita perpetuo eum servat; contra febres; contra venenum
2