16
F
mora occidunt. Satrapis ergo missis praesentibus in mense Decembriincidunt cultores acutis lapideis vel osseis cultellulis stipites, solumin superiori vel exteriori cortice, quae tenuissima est, et si in-cisio non caute fiat, ita, quod cultellulo stipitis corpus nudumtangatur, mox arbustum exarescit; nec quicquam exstillat, si in-cisio ferreo vel metallico instrumenlo fiat, quia contaclus metallinoxius est illi arbori.
Incisione facta suspendunt ad ramos incisos vitra parva subrulneribus. e quibus pulchrae rorant suavissimae lachrymae in ipsavitra et paulatim (h) stillicidias recipiunt, quibus repletis acceduntsatrapae et liquorem in aureas phialas fundunt et hoc singulisdiebus faciunt per mensem illum, in quo tribus vicibus incidunlurcypri. Et hoc est balsamum primum et probatissimum, quod omnepraesentatur domino Soldano, cujus ipsemet dispensator est etcui vult praebet et communicat.
Hoc balsamo sic destillato consequenter in sequenti menseaccipiunt cultores arbustulas incisas et radicitus evellunt et magnavi ac multis modis adhuc balsamum extrudunt per ignem et perpressuras sub prelo. Sed et de semine liquorem evocant pres-suris et actione ignis. Et ideo balsamum est valde inaequale,primo, quia in his pressionibus et exustionibus distillant liquoresalii, longe a natura balsami, etiamsi odorem parlicipent. Hocsolum est balsamum probatissimum, quod purum de camera dominiSoldani venditur et raro nisi sophisticatum invenitur alias.
De hoc balsamo quatuor potentissimis regibus suis convicinisencaenia transmillit, scilicet Magno Cham de Calheji, PresbyteroJohanni de India, Xanssa domino Tartarorum et Magno Turco,imperatori Turcorum, et si quem alium principein magnifice hono-rare vult, mittit ei tamquam pretiosius auro, argento et lapidede pretioso illo nobilissimo liquore, sicut legimus in chronicis,quod Soldanus, audiens famam Friderici primi, Imperatoris, misitsibi vas aureum, smaragdinum, balsamo plenum, quod accipiensimperator cum plurimum munus appretiasset et miratus vasispulchritudinem multum laudasset ac Soldani liberalitatem commen-dasset, subjunxit: cum, inquit, sim mundi dominus, non decet mepossidere tantum thesaurum solum, dividam ergo cum aliis. Ethoc dicto vas cum impetu projecit in terram et in multa confregitfrusta et circumstantes ad colligendum effusum et per pavimentum