Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
15
Einzelbild herunterladen
 

15

retur. Si enim Cleopatra illa vitiosissima meretrix huc Iranstulissetcypros, quare non possel (ransplantari ad alia loca rationein nonvideo. Singularitalein ergo illam habet locus iste a beata Yirgine,ut pie crediinus, a cujus tempore usque ad hunc diem mansit ibihortus balsami, in cujus signum, ut dicitur, non colitur, neeirrigatur, nec putatur nisi a Chrislianis, et si alii non baptizaticuram horti acceperint, arescerint statim arbustae. Dicunt eliam,quod hoc pluribus vicibus sit compertum ita se habere. Sed quidhoc veritatis habeat non plene intelligo. Yidimus hortulanos Chri-stianos et Sarracenos, nec bona potest discretio haberi inter Chri-stianum orientalem et inter Sarracenum.

De ipsis virgultis balsami hoc sciendum, quod vix ad men-suram hominis porriguntur in longum, similia paene illis virgultis,in quibus botri crescunt, qui dicuntur vulgato nomine inter nosbotri Sancti Johannis et hoc quod ad ipsum Crescendi modum,sed differentia est in ligno. Habent enim cypri slipites albos etprae pinguedine molles et folia rutae similia, septein tarnen angu-lorum. Omnia autem, quae sunt in illa virgulta, sunt medicinaliaet eximio odore redolentia et folia ejus numquam decidunt. Primaet praecipua virtus illius arboris est in succo, qui dicitur opobal-samus; secunda in uvis, sive in semine, quod dicitur carbobal-samus; terlia in cortice, quod dicitur lachobalsamus; quarta inligno, quod dicitur xylobalsamus. Et illa est minima ejus virtus.Balsami virgulta non -seminantur, sed transplantantur omni annoin agro suo de loco in locum. In Majo enim accipiunt ramus-culos novos parvos de loco suo et in alium locum terrae beneparatum, mundatum et irrigatum ponunt, et saepe, immo cottidieirrigant et ingenti diligentia curant usque ad mensem Novembrem.De modo autem colligendi et de tempore diversi diversos modosscribunt et diversa tempora assignant, quia diversa balsama exuno et eodem balsamo vel cypro exprimuntur diversis inodis .ettemporibus. Sunt enim tria balsama, bonum, melius, Optimum etoptimus est succus deslillans a stipite et ramusculis, de quo suprapatuit in practica, fol. 66. b. Hoc balsamum primum et Optimum,dum tempus collectionis advenerit, mittit rex Soldanus nobilioressuae curiae de Cahiro in Busirin, ut observent, quod cultores etcollectores fideliter agant, nec quidquam agere permittunt, nisipraesentes sint et videant et furem vel infideliter agentem sine