Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
14
Einzelbild herunterladen
 

14

dixi, est arbor balsami et fuerunt ergo horti balsami in montibusEngacldi et in hortis Jericho, nec sunt remotae ab invicem illaduo loca, quia sunt in eadem regione et potest videri a Jerichoin monles Engaddi, suntque duo calidissima terrae sanctae locaet humida. Ab his locis, dicunt aliqui, quod etiam ad alia locasint cypri transplantati, sed tarnen etsi viruerunt, non tarnenfructum nec succum portaverunt. A Salomone ergo usque adtempora Herodis Magni, qui fuit anno 49 ante Domini nativitatem,manserunt horti balsami. Eo tempore fuit constituta super Aegyp-tum regina Cleopatra, filia Dionysii Aulelis, regis Aegypti, sce-lestissimi viri, nec fuit filia eo melior. Cum enim esset reginaet favorem Antonii acquisivisset, qui eo tempore rempublicam inOriente gubernabat, sicut Octavianus Augustus in occidente, com-movit Antonium contra reges orientis, praecipue tarnen contraHerodem, regem Judaeae et contra regem Arabum et hoc ideofecit, ut illis interfectis posset etiam in illis regionibus regnare.Sed cum Antonium inficere contra Herodem non posset, ipsametcum exercitu adscendit in Judaeam et quaedam loca vastavit, aliacepit, in odium autem Herodis ascendit in montes Enggadi et inhortos Jericho intravit et omnia arbusta balsami radicitus evulsitet excidit, non delinquens ibi nec iinam radicem. Portavit autemsecum in Aegyptum quosdam palmitas cum radicibus et ibi inquodam loco plantavit. Dicunt quidam, quod eos plantavit inBusiris, in loco, ubi hodie est hortus balsami, et quod ab illotempore usque nunc ibi manserit. Et hoc Judaei, inimici YirginisMariae tenent. Nos vero dicimus, quod Cleopalra quidern plan-taverit hortum balsami, transferens eum de terra sancta in Aegyp-tum, sed non crevit, nec viruit, sed exaruit. Dum autem MariaYirgo ad locum venit Busiris, fontem impetravit et balsami hortumin totius Christianitatis perpetuam consolationem. Ex eo enimhorto solo habemus balsamum, quod oleo mixtum et ab episcoposacrificatum fit chrisma, quo in baptismo inungimur et in confir-malione in sacri ordinis susceptione. Eo etiam papa, episcopi,imperatores et nostri reges inunguntur. Colendissimus est ergohortus ille, de quo aromata illa pretiosissima fluunt, quae in nostratransfunduntur sacramenta, quibus abluimur et sanctificamur(79 a).Eximium ergo opus esset, hanc nobilissimam plantulam etiam innostras transplantari regiones et modos excogitari, quo conserva-