Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
13
Einzelbild herunterladen
 

13

rum retinacula pro balneare volentibus. Est enim aqua haec, utex praedictis patet, salubris et in eam Sarraceni a longinquis ye-niunt tamquam ad Ihermas naturales et balneanlur ibi maxime, utmundentur a teterrimo foetore, quo squalent. Sed et nos ipsi inea balneati sumus et mundiores facti atque validiores. Et tantumde fonte illo.

Descriptio Horti Balsami.

Balsami hortum nunc describere yolo et ipsum balsamum.Hortus balsami est valde magnus, muro circumdatus; ager autem,yel locus in horto, in quo balsami crescunt, non est magnus, nonenim ultra quingentas cypros vel balsamos habet; et dicitur hortusille ab Avicena oculus solis, eo, quod sol eum foecundissimisradiis inspiciat. Arbustum aulein balsami dicitur yel balsamus velcyprus; liquor vero vel unguentum yel aroma de balsamo pressumdicitur Balsamum. Porro ita terra horti illius proportionata estbalsamo et balsamus terrae, quod nunc non crescit in mundo, nisiin loco illo, nec potest transplantari. Transplantatur quidem, sednon crescit; hanc autem (1j) proportionem horti et balsami, bal-salmi et horti, causat fons beatae Yirginis et respectus solis sin-gularis, ita, quod terra ipsa translata in alium locum et aqua defonte solis allata eique infusa, adhuc non virescit inserta balsamus,nec virescere potest in alio agro, nisi quis terram illam, aquamistam, locum hunc et coeli aspectum simul transferre posset.

Porro de ipso balsamo, quae legi, inducam. Allata est primode India. Inter praecipua enim munera, quae regina Saba attulitSalomoni, obtulit sibi radicem balsami, ut dicit Magister in Spec.hist., nusquam in illis terris visam prius. Hanc accipiens Salo-mon, eam plantavit in monte Enggadi et multiplicatae sunt arbu-stulae, ut etiam dixi de montibus Engaddi P. 1. fol. 246. Posthoc transplantaverunt eam ad hortos Jericho et ad alia loca aptain montibus Israel, quae respiciebant orientem et habebant aquam.Nec fuit terra, ubi cresceret balsamus, quam terra sancta, undeSalomon suae delictae carmen cecinit, de hac dicens Cantici 1.:Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi. Cyprus, ut