Druckschrift 
3 (1849)
Entstehung
Seite
12
Einzelbild herunterladen
 

12

eximias Dei laudes creduntur erupisse, ac si bibissent de Zamafonte, de quo dicunt, quod ex eo bibentes incipiunt canere Clarisvocibus, etiamsi ante raucas habuerint voces. Omnium ergo fon-tium virtutes in hoc (78 a>) unico fonte sunt collectae. Suntnihilo minus plurimi fontes vitiosi, habentes pessimas qualitates,a quibus fons ille - alienus existil. Sicut in Achaja dicitur essefons, qui de saxis salit, cujus aqua polata illico interficit. InSuesione est fons, de quo si quis bibit, dentes amittit. InChaja,insula Cycladis, est fons, qui ex eo bibit, ralionem perdit etfatuus fit. Alius fons est in Macedonia, quem qui biberit, inci-tationem luxuriae sentiet. Alius ebrietatem inducil; alius febrem;alius pestem; alius paralysin etc. Fons autem ille, de quo jainest verbum, omni caret vitio, aqua mulla virtute. Credilur autem,quod in praesentia Yirginis gloriosae et pueri dilectissimi Jesu etJoseph, copiosius aquas effuderit, et abundantius emanaverit, quasiexsultans cum exsultantibus, sicut legitur in Spec. Nat. lib. V.c. 30. de fonte in regione Ophir, qui est tranquillus in emana-tione et cum silentio et quiete decurrunt ab eo aquae et hoc,dum silentium et quies juxta eum servatur. Dum autem cantareincipiunt circa eum et buccina concrepare, quod mirum dictu estincipit fons cum sonitu erumpere et elevantur aquae, ut yideanturgaudentibus congaudere. Juxta fontem est unus paries lapideus,in quo est una fenestra non perspicua, sed quasi capsa vestitapolitis tabulis marmoreis, in qua pendet lampas ardens, in hono-rem beatae Yirginis, quia dicunt, eam ibi locum orationis habuisse;optimus autem odor est in eadem coeca fenestra, ac si esset bal-samo repleta.

Porro post decursum temporum videnles terrae habitatoresaquae istius virtutes, optabant esse rivum magnum, qui campumlatum posset irrigare, solum enim parvus rivulus a fonte descen-dit; foderunt ergo in loco emanationis foveam profundam et latam,rotundam, quae quidem aqua abundabat, sed non super effluebal.Unde fabricata rota grandi desuper labore bestiarum extrahituraqua de puteo et hodie sunt ibi semper XXX boves ordinati adtrahendum aquam, qui successive ad laborem ponuntur. Decurritautem aqua per canalia in agrum balsami et in hortum aromatumet in viridarium arborum et ea irrigat. Dirigitur etiam ad loca,ubi sunt de excisis lapidibus muratorum opere facta grandia aqua-