11
sensibiliter in praedictis fontibus operatur, sol vero aelernalis Chri-stus Jesus in hoc fonle invisibililer mirabiloria operalus est etoperatur.
Secundo dicitur hic fons a Chrislianis fons bealae Yirginis,cujus merilis de terrae penetralibus erupisse creditur, qui omnibuspro diversitate aegriludinum praestal remedium salulare, et opi-tulans infirmitatibus variis excedit fontes caeteros inclita fama,sicut Virgo beata a nullo illustrium vincitur, secundum Damas.Excedit hic fons Mesopotamiae celeberrimum apud veteres fontem,qui carminibus poetaruin ingenlium virtulum esse praedicatur, ut-pote quia aquae ejus salutares et jocundae erant super omnesmundi aquas, cujus causam assignabant, quia Juno quae reginadeorum dicebatur in eo fonle se laverit. Si ergo lavacrum Junonis,quae erat regina falsorum deorum, hominum vitiosorum et dam-natorum, et cum hoc erat coitu incestuoso proprii fratris Jovisinquinata, tantae credebatur virtutis ex contactu corporis meretricis;quid nos credere decel de illo fonte, in quo lola est regina veracaelorum? Quantam virtutem accepit ex contactu virgineae carnisDei genetricis? Credo bunc fontem ex contactu virginei corporisaccepisse virtutem fontis Cizionis, quem etiam nominant fontemCupidinis, de quo qui biberit ^ incendia Veneris in eo exstinguun-tur, refrigeratis cestibus carnis; in illo vero extinguuntur incendiaVeneris et incentiva voluntatis.
Tertio dicitur fons Joseph, quia eo primus usus in domesticaprovisione et primo post puerum Jesum et Virginem matrem vir-tutes hujus aquae expertus est. Puto enim hunc fontem non mi-noris esse virtutis, quam fontem Tima, qui in spec-u .Apollinisoriginatur, de quo dicitur, quod qui ex eo biberit, ei.mirandarevelantur oracula, sed ejus breviatur vita. Et quis dubitat, ca-stissimum Josephum plurimum illusfralum de secretissimis caele-stium arcanis, ita, ut sibi nihil in hoc mundo placeret, ac sibibisset de fonte Arcadiae, Clites dicto, de quo fertur, quod quiex eo biberit, odium praesentis vilae habere incipit. Sunt et ineadem regione duo fontes in uno campo, unus habens aquas ob-livionem omnium facientes, alter habet aquas, quae memoriamtenacissimam faciunt. Sic Joseph, obliviscens quae retro erant,ad anteriora se extendit, Philipp III., ac si duobus illis fontibuspotatus fuisset. Juxta hunc fontem tarn Joseph quam Maria in