Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
203
Einzelbild herunterladen
 

203

poenae ob violationem Arresti, ut tarnen se prima quaque die sisteret, et cum Adversariocausam transigeret denuo ipsi imperavit.

Ultima Augusti Wolffgangus Loriseca in memoriam Rodolphi Goclenii Praeceptoriscum adhuc viveret, optime de se meriti orationem elegantem, in qua Goclenii cum PANEcomparatio instituebatur, recitavit.

XI. OCTOBRIS.

Undecima Octobris, quae erat dies Veneris, Sabina Catharina viri Nobilis et Con-sultissimi Domini Christiani bon Siebentt)al Consiliarii et Assessoris Dicasterii huius filiacatharro suffocativo periit.

XXII. NOVEMBRIS.

Nicolaus Hampelius hoc ipso tempore Pezelii Mellificium Historicum reeudere coeperat,cuius rei indicium certum cum ad Pro-Rectorem deferretur, in Consistorio decretum fuit,librum ob multa in Religionem Augustanam impia esse confiscandum, totumque negociumFol.290.b. ad Ulustrissimum nostrum deferendum. | Princeps re deliberata cum suis libri con-fiscationem ratam iussit, utque a tertia libri huius parte tum recudenda, tum alibi diven-denda Hampelius in totum abstineret, serio mandavit. Quod Illustrissimi nostri mandatumHampelio in pleno Consistorio Pro-Rector significavit cum adhortatione seria, ut huiusPrincipis mandato pareret, nec librum vel ipse recuderet, vel alio in loco recudendumcuraret, cui mandato Hampelius sese humiliter submisit, eique obtemperaturum in omnibusdata dextra sancte promisit.

XI. DECEMBRIS.

Undecima Decembris promotio Magistrorum XIV. in solemni panegyri Academicaperacta est, promotore M. Iohann-Henrico Tonsore, Phvsices Professore et Paedagogiarcha.Nomina illorum sunt haec:

Martinus Otto Francus Rhora Hennebergicus.

Iohannes @d)ux|jleif^ Palaeopolitanus Waldeccus.

Bernhardus Waldschmidt Moeno-Francofurtanus.

Christopherus Tonsor Alsfeldianus Hassus.

Wilhelmus Appel Assenheimia Wedderavus.

Petrus Heuserus Nidder-Weissellanus.

Gerhardus Monachus Francofurtanus.

Andreas Seumius Brauerschweinensis Hessus.

Philippus Vigelius Lindanus Hessus.

Iohannes Fliccius Crombergensis.

Iohannes Georgius Mylius Tautphensis.

Henricus Orthius Lohrensis.

Nicolaus Volhardus Triburiensis.

Henricus Gibelius Marpurgensis.

SOLI DEO SIT GLORIA.

Iohannes Henricus Tonsor

Philosophiae NaturalisProfessor et Paedagogiarcha.

26*

}