Tristissimo casu factum est, ut is qui prioribus huius catalogi fasciculis verbapraemisit postremum ipse in publicum emittere iam nequeat. Vix enim ultimis pagellisprelo traditis Iulius Caesar professor eloquentiae academiae Marburgensis letalimorbo correptus est tertiumque fere post mensem die mensis Iunii 21 mo anni 1886septuagenarius obiit. Yitam eius hoc loco adumbrare nolumus; satis habemus lectorumanimos ad viri illius optimi memorias ab amicis collegisque conscriptas breviter ad-vertisse, Aemilium dico Mannkopff in annalibus rectoratus, Leopoldum Schmidt inindice lectionum hibernarum 1886—87, Carolum Boysen in fasciculo ultimo ephemeridis( Centralblatt für Bibliothekswesen' anni 1886, Benedictum denique Niese in repertorioCalvariorum biographico eiusdem anni de Caesaris nostri vitae memoria disserentes.
Pauca addere placet quae ad hanc ipsam libri particulam edendam pertinent.
Repetuntur enim hoc fasciculo quae programmatis quinque ad indicanda com-positis sollemnia, quibus academia Marburgensis Guilelmi I imperatoris regisque nostriaugustissimi natalicia celebrare solet, annis 1882—86 publici iuris vir cl. Caesarfecerat, pars nempe extrema Albi quod dicitur Universitatis Marburgensis tertii.Qua in parte praeter nomina studiosorum iuvenum et academiae et urbis fata perviginti quattuor annos inde ab anno 1605 usque ad annum 1628 exeuntem satiscopiose enarrantur, quae ut in prioribus huius temporis annis satis laeta ita posteainter discidia ex hereditate Marburgensi inter utriusque Hassiae principes exorta etbelli illius perniciosi per triginta annos patriam nostram devastantis asperitates terrores-que satis tristia fuerunt. Yicesimo autem octavo anno saeculi decimi septimi curauniversitatis iam anno 1625 a Ludovico landgrauio instauratae ex pacis stipulationibusinter Hassiarum principes constitutis ad Darmstadinos landgrauios demandata est.Quo factum est, ut matricula universitatis nostrum Album excipiens Gissae servetur.
Quae Iulius Caesar vir cl. decimo tertioque deciino fasciculis praefatus est, nequis desideret, etiamsi ad partem modo huius fasciculi pertinent, hoc loco repetereliceat: »Decimus Albi s. catalogi studiosorum cum brevibus Annalibus coniunctifasciculus continet ea quae inde ab anno 1605 usque ad annum 1609 huic academiaeevenerunt. Quod temporis spatium mortem Ludovici senioris Hassiae Landgrauiiproxime insecutum et universae Hassiae et universitati Marburgensi fatale fuit propterdiscidia ex hereditate Marburgensi inter utriusque Hassiae principes exorta quaeoriginem duxerunt e mutationibus illis quibus Mauritius Landgrauius neglecto Ludovicitestamento ecclesiam emendare sibi visus erat. Res illo tempore in Hassia gestascopiose exposuit Henricus Heppe libro qui inscribitur »die Einführung der Ver-