204
His finiuntur quae tertio albi Marpurgensis volumini, quod in tabulario univer-siiatis nostrae repositum est, inscripta sunt. Insequuntur quinque folia vacua, quaecum ad novi anni album recipiendum apte adhiberi non possent, ab eo anno novum in-ceptum est volumen. Quod cum ad solam academiam Darmstadinam pertineret, quaeprimis quatuor annis vetere albo usa est, postea Gissam migravit, ubi in manuscriptisbibliothecae academicae exstare matriculam Marpurgensem ab a. 1629 ad a. 1636 certotestimonio accepimus. Simul inde ab a. 1628 post pacem restitutam fundamenta novaeacademiae Gassellanae poni coepta sunt.
Sic opus, quod a. 1872 inceperamus, per complures annos protractum eademfaustissima editionis occasione identidem oblata, exitum felicem habuit.