V ^/omprehenduntur hac tertia catalogi studiosorum s. albi academiae Marpur-gensis parte ea quae quatuor programmatis emissis ad indicenda sollemnia nataliciaImperatoris ac Regis Guilelmi annis MDCCCLXXVIII, LXXIX, LXXX et LXXXIprimum edita sunt, discedente operis instituto ea tantum in re ab altera parte,quod nomina puerorum in paedagogium receptorum inde a medio anno MDLXXYIpaucis insignioribus exceptis omisimus. Haec enim eo minoris momenti essevidebantur (quandoquidem spatio parcendum erat), cum raro in eis reperirenturqui e longinquo in hanc scholam pervenissent. Quae pag. 16 commemoranturLandgra-viorum edicta de universo Academiae statu et de institutione in paeda-gogio facienda ex aliis Academiae Actis in prooemio indicum lectionum aestateMDCCCLXXIX habendarum a nobis edita, iterum liuic albi parti subiecta sunt.
Finem huius partis facit annus MDCIY, quo Ludovicus senior HassiaeLandgravius obiit, ad rerum academicarum vicissitudines fatalis propter discidiaex hereditate Marburgensi inter utriusque Hassiae principes, Philippi Magna-nimi nepotes, Mauritium Cassellanum et Ludovicum Darmstadinum exorta.
Triginta trium annorum et sex mensium spatio, quod hoc volumine com-prehendimus, albo inscripta sunt studiosorum tria millia quingenta septuagintaSeptem nomina, quibus accedunt paedagogicorum non minus albo insertorum duomillia quingenta quadraginta sex.
In rebus paedagogii narrandis albo usus est Michael Conradus Curtiusin libello qui inscribitur Schattenriss der Geschichte des Marburgischen Paeda-gogiums. Marb. 1785. 4., sed in numeris afferendis parum curae adhibuit. Hunc