Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
202
Einzelbild herunterladen
 

202

XI. MAII.

Compertum est hoc tempore Studiosos maximam partem non tantum gestare bom-bardas, sed etiam easdem in urbe et extra eandem in hortis displodere et exoneraremaximo cum vitae et urbis periculo, quapropter publica sanctione interdictum fuit: Nequis ex Studiosis, quisquis etiam et cuiatis esset, bombardas tum in urbe et aliis tumextra urbem, et nominatim iis in locis, quae venationi hortisque excolendis sunt destinata,gestaret, disploderet, exoneraretve. Qui contra fecisse deprehendatur, is telum Rectoritradat, et Relegationis poenam sustineat.

Quod decretum propter causas gravissimas constitutum fuit, mulier enim in hortoPol.289. b. jd temporis pene telo fuisset icta et traiecta. sunt quoque in urbe passim Stabulla foenoreferta et Stramine contecta, in quae si tela ignea inciderent, quis ambigeret praesenti idcum pernicie multorum hominum futurum,

IIX. IUNII.

Octavo lunii apoplexia correptus obiit vir Clarissimus et Excellentissimus DominusRodolphus Goclenius, Logices in hac Academia Professor dum viveret celeberrimus. Eiusigitur in locum Facultas Philosophica Dn. M. Casparum Ebelium, Scbolae WormatiensisRectorem, consentiente toto Senatu Academico Ulustrissimo nostro Principi nominavit, quide nominatione hac clementer acquievit, eius tarnen adventus ad intercessionem SenatusWormatiensis in proximum annum dilatus fuit.

Commissa quidem erat ad tempus Professio Logica Viro Reverendo Domino M.Conrado Grebero Ecelesiae huius Hypo-Diacono, quam etiam spartam ftdei suae commissamdiligenter exornavit. Cum vero animum principaliter studio Theologico designasset, necmutationem hanc Ulustrissimus noster clementer ferret, ipso clementer dimisso in locumsuffectus praenominatus Dn. M. Casparus Ebelius.

XII. IUNII.

Die undecima lunii, quae erat dies Iovis, sotemnis quatuor I. U. Doctorum renunciatiopromotore Consultissimo Viro Domino Anthonio Nesenio I. U. D. et Professore Pandectarumordinatio etc. facta est. I. Iohannis Christiani Schereri Consiliarii, et Scabinatus Saxo-Coburgici Assessoris. II. Iohannis Georgii Schereri Curiae Provincialis WürtembergiciAdvocati. III. Nevelini Tilhenii Lemgovia Westphali. IV. Wigandi Dexbach MarpurgensisHessi, quorum hi sorte locati, illis vero in officiorum, quibus fungebantur honorem primasFol.290 a. sua gponte detulerunt | Die tertia lunii Natalitia Academica celebrata sunt a ClarissimoViro Domino Theodoro Höpping Eloquentiae Professore de PACE HASSIAE orationemdoctam recitante.

XXIII. IUNII.

David Schotten Hennebergicus periculose vulneraverat civem quendam, cuius reigratia arresto data fidei dextra adstrictus, quo posthabito clam sibi fuga consuluit.Citatus ergo nomine Academiae, et terminus menstruus ipsi ad transigendas causas suaspraefixus est. Ast cum per supplicationem termini istius prorogationem peteret, infer-cedente pro ipso Consistorio vel Dicasterio Hennebergensi Consistorium decrevit remissionem