Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Quae liac parte continentur, primum edita sunt programmatis emissisad indicenda sollemnia, quibus natalicia Imperatoris ac Regis Guilielmi annisMDCCCLXXV, LXXYI et LXXVII ab Academia Marburgensi celebrata sunt.Operis institutum idem remansit, de quo in praefatione primae partis dictumest. Nam ne hoc quidem temporis spatio nominum series videbatur contrahiposse. Qua de re ut de aliis liuc pertinentibus repeti liceat quae in Ultimilibelli hoc ipso anno editi praefatione scripsimus:

. . quinlam catalogi studiosorum partem emittimus ecindeni quam anlearationem secuti, adhortantibus nonnullis hominibus doctis, quibus in historiam lile-ramm maximeque verum saeculo sexto decimo gestarum cognitionem tanlum bonaefrugis inde redundare visum est, ut taedium e tot nominibus obscurorwn hominumenumerandis simul cum non paucis rebus aut personis dignis memoria et scribentiet legentibus obortum opprimi debeat. Neque igitur pueri, qui in paedagogiumcum unicersitate coniunctum recepti albo inscripti sunt, omilti poterant, quamviscumulus nominum moleste cresceret, et ob easdem causas, cur in proferendisstudiosorum nominibus pergendum videbatur, cum transitus in ipsam academiamfactus non amplius indicetur, et propter ipsam illius scholae memoriam haudiniucundam.

Profecto maiorem Iii libelli lectorum oblectalioncm efßcerent, si omnesRe clor es ipsos Annales locupleliores rebus gestis reddidissent, quarum copiamhaud exilem certe nonnulli attulerunt. Et suppleri quidem aliqua ex parte potestalbi ieiunilas adhibitis excerptis ipsorum Annalium, quae annorum seriem ab a.1530 usque ad a. 1586 pertinenlem complexa in huius academiae tabulario exstanl;