Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
162
Einzelbild herunterladen
 

162

' Proxima die Sabbathi 27 Martii ante meridiem D. Vulteius, D. Braun et M. Gocleniusin Consistorio Academico sese sistere iussi erant, sed D. Goeddaeus ex morbo aberat, D.Braun peregre abierat. Consiliarii Blustriss. Principis Ludovici Cels. formulam iuramentipraestandi, quam conceperant, illis proposuerunt, et mox legendam etiam dederunt, con-cessa etiam venia cum D. Goeddaeo ea de re conferendi. Visum fuit ut dilatio denuopeteretur, atque si impetrari non posset, ea amplius non urgeretur, sed iuramentum, inquo nihil esset quod scrupulum ipsis iniicere posset, praestarent. Qua re cum admissi illidilationem impetrare non possent, iuramentum propositum solenniter praestiterunt: quofacto dimissi sunt, ita tarnen ut a meridie hora tertia sese denuo sisterent, et D. IohannemWinckelmannum apud haue Academiam in pristinum statum et locum restitui viderent.Quare a meridie dicta hora cum iterum convenissent, nomine et autoritate Illustriss. Prin-cipis Ludovici Landtgravii Hessiae etc. Cels. per nobilissimum et strenuum virum Dn.Georgium Riedtesel in Eysenbach Mareschallum et proprineipis locum tenentem, itemqueI). Nicolauni ab Ottera Vicecancellarium, praevia mentione sententiae et mandatorumCaesareae Maiestatis, itemque testamenti ab Blustriss. Ludovici Senioris etc. Cels. conditi,praedictus D. Iohannes Winckelmannus praesens et D. Balthasar Mentzerus absens quidem,sed tarnen ut praesens, si quidem hi duo vivente Blustriss. principis Ludovici Senioris etc.Cels. huius Acädemiae Professores fuissent *), in pristinum locum et statum restituti sunt,addito mandato, ut, qui reliqui essent Professores, utrumque illum pro Professore etCollega agnoscerent, et ad omnia quae professioni essent annexa, admitterent, nec in quo-quam uni vel alteri impedimentum aliquod iniieorent aut molesti essent, id quod quiaderant Ü. Vulteius, D. Braun et M. Goclenius sanete promiserunt, dextrisque datis D.Winckelmanno quam primum gratulati sunt, rogantes interim ne ipsis vitio verteretur, siscriberent ad Blustriss. Principis Mauritii Cels. eique significarent, quid hoc die actumesset, quod ut facerent, se non esse impedituros Dn. Mareschallus et Dn. Vicecancellariusrespondebant, atque ita discessum est, et ea ipsa hora ad Suam Cels. datae sunt literae,quae sub num. 4 in Archivo sunt repositae **). Sed ut ad caeteras onmes quae in hocrerum statu ad S. Cels. literae sunt datae, ita ad has etiam nihil responsum est.

Fol.253.a. Biterea dum haec aguntur, qui loco moti erant, et caeteri cives Academici, qui laremMarpurgi constituerant, iuramentum subiectionis in Cancellaria, et qui in urbe erant cives,et provinciae Hessiae superioris incolae, qui hactenus iuramento subiectionis Land. MauritiiCels. obstricti fuerant, eo remisso Landgravii Ludovici Cels. in executionem sententiaea Caesarea Maiestate latae praestiterunt. Erat quidem Blustriss. Dn. Mauritii Cels. advidendum fieri executionem citata, sed neque ipsa neque ipsius nomine quisquam com-paruit: quin imo cum ablegasset filium suum Landgravium WILHELMUM et coniugemsuam Dn. IULIANAM, ut huc venirent, eos in medio cursu itineris sui revoeavit.

*) De horurn professorum ex hac academia discessu v. Annales anni 1605. (Progr. a. 1882.)

**) Praeter eos qui supra nominati sunt et Goeddaeum nomen suum subscripsit Theodoras Vietor.Literae autem d. XXX. demum subscriptae sunt, propter sollemnia Pasclialia, ut videtur, in d.XXVIII. m. Martii incidentia. ,