Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
161
Einzelbild herunterladen
 

161

cancellario I). Georgio Terellio ea de re locutus, hoc responsum tulit, eos in statione suaeousque relinqui, donec de nno vel alio in posterum aliud statueretur. Et ne viderenturii, qui sceptra, sigilla, claves, libros et alia ad Academiam pertinentia in manibus habebant,ista volentes et sponte restituisse, nolebant illi ea restituere, nisi a reliquis ea repeterentur,quod in quem finem fieret, cum isti facile intelligerent, ut sibi caverent, ea de re süpplicemlibellum Illustriss. Principis Ludoviei Cels. exhibuerunt, ut sub n. 2 in Arcliivo videre est*),

Fol.252a. quo factum est, ut Do|mini Consiliarii illis mandarent restitutionem, qua facta sceptra,sigilla et libri statutorum mox in Archivum sunt relata, matricula autem et claves incustodia D. Vulteii ut Vicecancellarii relictae. Nam Rectore carebat Academia, neque erat,cui Rectoris vices essent, demandatae, ut quae agenda essent, neque moram ferre possent,D. Vulteii, ut Academiae Vicecancellarii, humeris imponerentur.

Die 24 eiusdem mensis Martii, quae erat dies Mercurii, iis, qui in Academia reliquimanserant, professoribus ad Cancellariam vocatis, significant Domini Consiliarii, rem in eoesse, ut Illustrissimi Principis Dn. Ludoviei Cels. iuramento obstringerentur, responderuntilli,. se id non detrectare, hoc saltem rogare, eum actum eousque difierri, donec Illustriss.Dn. Mauritii Cels. de eo certiorem reddidissent, quam petitionem Consiliarii se ad Illustriss.principis Ludoviei Cels. relaturos responderunt. Sic illi dimissi eadem die id per literasIllustriss. principis Dn. Mauritii Cels. significarunt, ut videre est sub num.' 3.

Die Veneris, qui erat 26 eiusdem mensis. renunciatum est reliquis, Suam Celsitudinemipsorum petitioni deferre non posse, nec quidquam esse, quod ipsos movere possit, quominus iuramentum debitum protinus praestent, praesertim quod Illustriss. principis D.Mauritii Cels. iura sua reservata sint et maneant, quibus hoc facto non praeiudicetur,caverent, ne poenas mandatis Caesareis insertas ineurrant, praescriptum iri formulam,secundum quam iurarent, eamque ipsis legendam datum iri, antequam iurent. Postulatasimul editio iuramenti, quod Academiae professores in sui cooptatione praestare essentsoliti. Responderunt illi, se ea de re pridie ad Illustriss. Principis Dn. Mauritii Cels.scripsisse. et rogarunt, ut res ea differretur, quoad responsum aeeepissent: sed eo nonattento, iussi sunt, sese proxima die Sabbati in Consistorio Academico sistere, atque itasunt dimissi, et sub vesperam formulam iuramenti a niorte Academiae fundatoris Illustriss.ac potontissimi Principis ac Domini. Dn. PHILIPPI Senioris Landgravii Hessiae, et iteruma niorte Illustriss. principis Dn. WILHELMI Cels. eiusdem principis MAURITII Cels.

Fol.252.b. praestiti D. Vulteius Dn. Vicecancellario D. Terellio exhibuit. De formula enim iuramenti | vivoUlustrissimo principe Dn. PHIL1PPO Seniore etc. ipsis nihil constabat.

*) Libellum d. XIX. m. Martii ad Mauritium seilicel datum Ludovico Landgr. exhibitum essestatuere debemus, nisi in hac obscuriore narrationis parte Ludovicus falso pro Mauritio positus est.Nam etiam istius libelli sub n. 2 asservati dorso prior manus inscripserat Ludoviei nomen per erroremmanifestum, quem rccentior tabularius correxit Mauritii nomine substituto. — Die XVIII. Ludovicumipsum Marpurgtm pervenisse, id quod aliunde constat, silentio esse praetermissum est quod miremur,qnanquam ex ipsa narratione subsequenti patet, Landgravium tum Marpurgi fuisse. De rebus eotempore Marpurgi gestis praeter fontes genuinos et Hartmanni bist. Hass. cf. quae L. Schmitt e diarioquodam retulit in Zeitschrift des Vereins für hess. Gesch. u. Landeskunde IV (1847). pag. 192 sqq.

21