163
Accedebant interim calendae Ajjrilis, Illustrissimis Principibus denunciationibusfaciendis solennes de ratiociniis Academicis proxima die Lunae post diem Philippi Iacobiquotannis fieri solitis, cuius D. Vulteius, D. Goeddaeus, D. Braun, M. Goclenius et M.Vietor memores, cum viderent, se nullo responso dignos haberi, literas ad Cels. SuaeConsiliarios, qui Cassellis erant, 1. Iunii dabant, quibus illos ea de re monerent, ut'videreest in lit. sub num. 6 *) in Archivo repositis, ad quas ipsas etiam nihil responsum est,et ratiocinia Academica ob hoc isto anno neglecta et omissa.
Decima nona Iunii reddebantur D. Vulteio et D. Goeddaeo decendio ante, 9. nimirumIunii, literae mandato Illustriss. D. Mauntii Cels. a Consiliariis Oassellanis scriptae in-dignationis plenae, in quibus illis exprobratur, quod obedientiam praestitissent mandatisCaesareis, eique sese submisissent, ut sub num. 7 videre est, quibus rnox die insequentiipsi respondent, et modeste maculas sibi aspersas abstergunt, sub num. 8. CaeterumIllustriss. Principis Dn. Ludovici Cels., cum ei id innotuisset, sub finem mensis Augusti perliteras sub num. 9 monet I). Vulteium et D. Goeddaeum, ut, non attentis istis expro-brationibus, quisque officium faceret, et comminationibus factis non terreretur. Paulo antemense Maio Illustriss. Principis Ludovici Cels. Academiae, quam ante annos octodecimGiessae erexerat, professoribus eius dimissis finem imposuerat, ut subinde unus atque alteretiam de studiosis huc Marpurgum concederet.
Etsi vero qui hic supererant Professores, caeteris dimissis, suo quisque loco officium•b. suum facerent, quod tarnen Academia esset sine capite, et illi omni|bus atque singulispraestandis non sufficerent, et Illustriss. Principis Ludovici Cels. de eo, ne quid ßespublicaliteraria detrimenti caperet, esset perquam solicita, meminisset autem curam Academiaerestaurandae ad Illustriss. Principis Mauritii Cels. pro eo iure, quod in eam haberet, aequepertinere, de eo Consiliarios Cassellanos per Consiliarios suos moneri voluit, mense Augusto,ad id conficiendum dicta die Mensis Octobris huius anni. Verum cum in ConsistorioAcademico ad diem dictam iussu Illustriss. Principis Dn. Ludovici Cels. eius Consiliariinobiliss. Henricus Christopherus a Griesheim et Helfricus Gerlacus convenissent, simuletiam D. Vulteius, M. Goclenius et M. Vietor sese stitissent, ex parte vero Illustriss.Principis Mauritii Cels. nemo compareret, re infecta discessum est, protestatione a Con-siliariis coram Notario et testibus ante discessum interposita. Ex quo cum constaret,Illustrissimi Principis Mauritii Cels. sibi soli ius omne in Academia arrogare, et insocietatem eius Illustriss. Principis Ludovici Cels. admittere nolle, atque adeo nulla spesAcademiae restaurandae appareret alia, Celsitudo ipsius Caesaream Maiestatem ea de reinterpellavit, ut sibi soli Academiae restaurandae ius esset et potestas, donec de contro-versia ab Illustriss. Principe Mauritio de Academia mota inter ipsos conveniret, aut iniure cognoseeretur.
Dum vero haec ita tractantur et aguntur, nomina sua vacante sede apud D. VulteiumAcademiae Vicecancellarium hoc anno 1624 professi sunt, ut sequitur
*) Sub num. 5 repositae sunt literae Vulteii et Goecldaei d. V Aprilis ad Consiliarios Cassellanosde ratiociniis illis datae.