Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
160
Einzelbild herunterladen
 

160

Caesarea repetierunt, simulque gravissime Professores, ut iis parerent debitamque obedientiampraestarent, hortati sunt et iusserunt, eo simul addito, Iliustrissimi Principis Mauritii Cels.iuribus, quae in hanc Academiam haberet, non praeiudicari, sed illa omnia reservari. Cumea de re Rector cum Professoribus deliberasset, responsum est, sese agnoscere voluntatemCaesaris, quibus sese subducere nolint, sed submittant, atque adeo secundum ea, quaeipsis essent proposita, obedientiam debitam praestare velint: quo dicto paululum secedereiussi sunt, et Iliustrissimi Principis Ludovici Cels. praedicti Consiliarii admissi: sed Rectoreet Professoribus mox revocatis Domini subdelegati Dominis Consiliariis significarunt,Rectorem et Professores sese ad omnem obedientiam praestandam obtulisse, ac proinde seipsis liberum facere, ut ea porro agant, quae agenda videantur. Ilic praedictus Vice-cancellarius D. Georgius Terellius nomine Iliustrissimi Principis Dn. Ludovici Cels. oblationeaeeeptata dixit et renunciavit, suam Celsitudinem eos, qui post mortem Iliustrissimi Prin-cipis Landgravii Dn. LUDOVICI Senioris etc. sese in Academia Marpurgensi pro Pro-fessoribus gessissent (erant autem tum illi, D. Iohannes Crocius, D. Georgius Cruciger,D. Antonius Matthaeus, D. Iohannes Molterus, DD. Iohannes Combachius, D. GregoriusFol.25l.b. Schönfeldt junior, Christia|nus Sturmius et Catharinus Dulcis) pro Professoribus huiusAcademiae hunquam agnovisse et habuisse, ac ne nunc quidein agnoscere vel habere, atqueadeo se velle, ut illi loco cederent et a professione, quam praetenderent, abirent:eos autem solos, qui vivente Illustriss. Principe Dn. Ludovico Seniore in Professorumnumerum cooptati et reeepti essent, se agnoscere et velle ut in statione sua maneant (quierant ü. Hermannus Vulteius Vicecancellarius, D. Iohannes Goeddaeus, D. Nicolaus Braun,M. Rodolphus Goclenius et M. Theodorus Vietor) et Academiae Privilegia, clinodia, caetera-que ad Academiam pertinentia ad se reeipiant et custodiant, de iis suo tempore et Suaeet Illustriss. Principis Mauritii Cels. rationem reddituri. Venia deliberandi impetrata, ipsis-que denuo admissis D. Crocius quidem et suo et caeterorum cum ipso in una eademquenave navigantium nomine respondit, ipsis patienter ferendum esse, quod mutari non possit,quiequid facerent, id se facere salvo Illustriss. Principis Dn. Mauritii Cels. iure, cuipraeiudicare nec velint nec possint. D. Vulteius vero et suo et qui ipsi astabant nomine,gratiis actis, et salvo Illustriss. Principis Mauritii Cels. iure, promisit, se pro virili ea essepraestituros, quae sui essent officii, et virum bonum ac subditum honestum decorent.

Iiis ita gestis utrinque dimissi sunt, de quibus D. Vulteius D. Iohannem Goeddaeummox certiorem fecit, eademque die, qui erant de Professoribus reliqui, mox ad Illustriss.Principis Mauritii Cels. literas dederunt, et, quid actum esset, significarunt, quae in ArchivoAcademico*) sub num. 1. repositae sunt, sed ad eas, sicuti etiam ad alias, quae sub-secutae sunt, nihil responsum est. Cum autem incertum esset, quid de Academiae ministris,quorum opera ea carere non posset, ut sunt Oeconomus, Aedilis, Pedelli, Notarius,librorum compactor, et si qui sunt alii, esset statuendum, D. Vulteius cum Dn. Vice-

*) Literarum exempla, quae in hac narratione afferuntur (1—9), etiamnunc in tabulario academicoexstant. Idem fasciculus (III N. 2) continet exemplum huius narrationis ipsius Vulteii manu exaratum.