155
Honores.
Decimo sexto die Octobris iuris utriusque Doctores renunciat Vir Consultissimus etClarissimus Dn. Antonius Matthaeus ICtus celeberrimus tres ornatissimos viros dn. Ioachimuma Newdorff Silesium, dn. Iohannem a Dorsten Susatensem Westphalum et dn. IohannemBrandis Hildesheimensem Saxonem, Caesaream et Principalem potestatem ipsi, Dn. Vice-cancellarii absentis rogatu, conferente Rectore.
Bellica onera et privilegia.
Bello durante urbs saepe in periculo et metu maximo fuit, imprimis cum Bavaricaecopiae anno vigesimo primo mense Decembri Brunovicensem ducem in vicinia persequei-enturet Anholdinus *) anno vigesimo secundo mense Iunio ex inopinato per inferiorem Hassiamperrumperet et in proximis pagis aliquamdiu subsisteret. Verum Deus mirabiliter nosprotexit, idque tum praeter hominum opinionem, tum praeter merita nostra. Digni enimeramus, quos disponeret Deus ut Adamam et Tzebojima **). Atque iam pridem essemussubversi, nisi in media ira recordatus suae misericordiae multitudinem improborum donassetiustorum precibus. Quia vero insignem gratiam, quam nobis praestitit, fastidiose negle-ximus, coepit postea aliquanto gravius nos affligere. Decimo quarto enim Octobris ingressasunt suburbia duo equitum Caesareanorum Signa, duce Avantanio Hispano; erat mixtumhominum genus, Itali, Galli, Walones, Poloni, Bohemi, Ungari, Turcae, Tartari, Croatae.
Fol.248.a,. Illi admodum graves fuerunt cum civibus, tum rusticis, a quibus | ingentem pecuniaesummam exegerunt. Et quidem rustici cum duce transigebant inconsulto magistratu.Cives vero in suburbiis de intolerabili onere conquerebantur, quo aliqua ex parte levariposse videbantur, si locumtenenti satisfieret: is autem a civitate ad tuendum suum statum(ut loquuntur) pecuniam exigebat. Quod cum Consiliarii significareut Rectori, et ex-plorarent, quid academia factura esset, ille statim e doctorali convivio surgens convocatprofessores, qui Omnibus circumstantiis diligenter consideratis concludunt, omnino suburbiisesse succurrendum, et se paratos esse significant Consiliariis, modo hi ipsi non se sub-ducant, deinde in id incutnbant sedulo, ut accurata capitulatione tarn suburbiis quam urbiomnibusque incolis de incolumitate et securitate prospiciatur. Inde centum et quinquagintaimperiales in singulas septimanas sunt promissi, qui capitulatione utrinque confirmatacolligebantur ab academia, consiliariis et civibus. Oeconomus academiae et jrohyoautmrevglocumtenenti coeterorum iussu numerabant. Atque hanc oneris partem academia civiumamore in se suscepit, cum ea supersedere posset, quod hinc haut obscure apparuit. Exnmtuo consensu pecuniae in unum conferri et a senatu non facta academiae mentioneLocumtenenti numerari debebant, postea hoc nonnullis displicet, quorum hortatu noh-
*) De Anholdi ducis Bavarici in Hassiam incursione sufficiat Bommelii hist. Hass. VII, p. IISreliquamque verum per Hassiam illo tempore gestarum narrationem offene; de rebus h. 7. narratisp. 567 sqq. Mauritius Landgravius m. Oct. a. 1623 filio Guilielmo substituto Hassiam reliquerat.
**) TJrbes vallis Siddim in mare mortuum demersae. Cf. Hosea XI, 8. Deuteron. XXIX, 23.