Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
154
Einzelbild herunterladen
 

II

i ■

154

dictioni academicae derogare videretur, sed etiam cum oppressione membrorum, imprimisviduarum et tenuioris fortunae hominum coniunctum esset, Rector in curia senatui, cumalia de causa eo convenissent, contradicit, et vigiliarum praefecto vocato graviter exprobrat,quod cum sine consensu Senatus urbani non ausit cuiquam civium ullum militem assignare,pro arbitrio agat cum academia, a qua annuum Stipendium ei pendatur. Convenit verointer Rectorem et Senatum 22. d. decembris, approbante Principis Vicecancellario, nedeinceps academiae membris inconsulto Rectore a Senatu aut civibus miles assignetur, sedpotius communicato consilio res illa geratur, ne academici iusto gravius premantur.

D i s c i p 1 i n a.

Iobannes Henricus Goeddaeus Marpurgensis *) studiosum in coemcterio invaseratstricto gladio inennem, atque cum verba commutassent et conseruissent manus, fugientemlonge erat persecutus. Quod cum Rector cognovisset, illum vocat per pedellum multisvicibus, etiam sub comminatione poenae. At vero Goeddaeus non solum non comparet,sed etiam tandem aperte profitetur, se non venire velle, nec Rectorem pro magistratu suoagnoscere. Iubetur quidem etiam atque etiam cogitare, an acadeinica iurisdictione seeximat patris professoris consensu. Verum obscoenis verbis scurra magis quam homineingenuo dignis pedellum Rectori respondere suo nomine iubet, gestu ipso contemptumpetulantissime significans, quod Rector vix domo egressus ipse videbat, et perconctatus apedello, quis esset, eum humaniter officii admonebat: ille autem responsabat thrasonice.Cum igitur academicam iurisdictionem improbe adspernaretur, idque cum publica magistratusignominia, re diligenter in senatu deliberata, ab academiae societate tanquam indignusliteratorum privilegiis excluditur; idque magistratui politico significatur, ne deinceps im-pune studiosis nostris molestus esse pergat.

S t u d i a. |

Fol.247.a. Non potuit se recolligere academia ob belli furo rem. Vix pauculi qui venerunt,commode hie vixerunt. Ex diversis locis imprimis Hungari perconctabantur nostrumstatum, quem cum minus tranquillum esse ex nobis intelligerent, alio se converterunt.Neque alumni**) a festo paschali omnes redierunt. Qui redierunt a praeposito non suntsuseepti, idque quod neque civitates pecuniam istorum alimoniae destinatam solverent, ne-que alia in promptu essent media. Qua in re Dominus Ephorus multum laboravit, ut ineius industria nihil omnino desiderari possit: quod autem ex voto non successit, temporumjniuriae sit omnino tribuendum. Interim leotiones in omnibus facultatibus in medioarmorum strepitu hactenus sunt continuatae, neque studiosis defuerunt privata exercitia.

*) Iohannes Henricus Goeddaeus a. 1605 a patre, illius anni Rectore, Alba inscriptus est intereos qui diseiplinae paedagogicae commissi sunt. Postea inter ipsius Academiae studiosos, quantum• reperimus, eius nomen non recurrit. Neque magis in stemmate Striederiano exstat, unde colligi liceteum ante patris obitum-(1632) periisse. Cf. Strieder vol. V. pag. 4

**) sc. seminarii Philippini.