156
YQaf.i.f.iar£i>c Consiliariorum et civitatis portione separatim numerata, Oeconomum acadeniiaecollectas reddere iubet. Quod cum Locumtenens audiret, respondet, se nihil a studiosis(sie acaderniam vocabat) postulare, sed unice exspectare a civitate. Unde senatus urbanusfacile agnoscebat, tum quo loco literati sint apud exteros, tum quam imprudenter separatioin solutione esset facta, quippe quae non tarn aeademiae quam civibus nocitura videbatur.Interim Acadeinia uti coeperat, pergit subsidium conferre, quamdiu hic sunt in stativisCaesareani, qui discedunt tertio d. Novembris. Cum vix isto onere essemus levati, Sun-glesiensium redituum collector senatui academico significat, non solum Caesareanos equitesmagnam pecuniae summam a se extorsisse, qua academicae praefecturae direptio redimendafuerit, sed etiam Boiaricum Capitaneum petere in singulas septimanas 25 Imperiales etI ciuartas
Fol .248 .a, decem | ]no( jj ()S (SSiertel) avenae. Quod quamprimum Rector ex Oeconomo cognoscit, ad
Senatum defert. Praeeunte deliberatione placet ad Generosum TILLIUM Generalembelli ducem scribere atque rogare, ut praefecturas aeademiae in inferiori Hassia ab Omnibusmolestiis et oneribus bellicis liberet. Adduntur literae ad Commissarios Hassiacos Generales,quibus eorum in negocio hoc curando opera postulatur. Uli has partes demandant Con-sultissimo viro Domino HENRICO LERSNERO CANGELDARIO HERSFELDENSI *), quipro sua in acaderniam patriam benevolentia et studio non solum petitionem nostram depraefecturis in inferiore Hassia liberandis fideliter proponit, sed ad superiorem quoqueHassiam extendendam esse existimat, adeoque sua prudentia efficit, ut Universitas,. eiusministri et collectores redituum cum omnibus bonis ab omnibus oneribus molestiis etexaetionibus, quocunque tandem veniant nomine, immunes declarentur, non minus quamNosodochia Hassiae, quae vocant, suprema, idque dato ad belli duces severo mandato.Insperata haec erat libertas, nec unquam a riobis petita, quam multi invidebant, et inter-vertere omnibus modis conabantur. Quia vero optimi illius viri intercessione et GeneralisTillii singulari gratia erat concessa, grato animo suseipitur et literae speciatim ad duosCapitaneos in urbe hybernaturos datae ipsis insinuantur. Paulo post ex malevolorum in-stinetu ad Generalem scribitur, quod suseipiendo alendoque militi cives non sufficiant, siacademia ab hoc onere libera esse debeat. Quibus molitionibus cognitis Oeconomus Ilers-feldiam mittitur, ut declarationem petat. Excipiebant enim nonnulli Privilegium hoc nonpersonis, sed bonis academicis datum esse. Iam quidem literae adversus nos scriptaeOeconomum anteverterant, res tarnen nostras turbare non potuerunt. Nam Generalis,cum bonorum immunitas extra controversiam esset, praeterea omnes actu docentes item-que Oeconomum et Collectorem a milite domo excipiendo plane immunes esse iubet, eteorum familias Salva guardia, quam vocant, clementer donat. Dum haec agunturHersfeldiae, duo signa peditum Boiaricorum 18. d. Novembr. in urbem admittuntuiyPrincipis milite praesidiario in arcem subdueto. Ex illis in omnium Professorum aedes
*) Henricus Lersnerus Cancellarius abbatiae Hersfeldensis filius erat Hermanni Vicecancellariiaeademiae, qui patris fratrem. in hoc munere secutus erat. Cf. Strieder tdb. vol. VII p. 493.