Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
153
Einzelbild herunterladen
 

153

Fol.246 a. Aedilis culpa conciderat. Neque tarnen, quamvis monitus, sufficiens | remedium malo attuljt.Observatum enim est in visitatione aedium eadem rima adhqc aquam penetrare, qua»damnum muro est illatum. Similiter reliqua aedificia ostendunt, qua fide munus gesserit.Cum igitur in rationibus quoque aedilitiis fraudes hominis deprehenderentur, neque spesesset emendationis, propter bonum publicum abdicatus est hoc munere, de Senatus sententia,surrogato D. Iohanne Molthero Medicinarum Doctore et professove ordinario*).

Iurisdictio.

Collectorem Nortshusanum arresto obstringere iussus erat Oeconomus, ille ad Con-siliarios provocat, et ab eis relaxationem petit. Transmisso libello indicitur dies causaecognitioni. Verum Rector audita Decanorum et professorum sententia mittit Oeconomumet Notarium qui Consiliariis indiceret, potestatem illam a Principe Oeconomo concessamesse, qua adversus Nortshusanum utatur. Recte igitur facturus, si intactam iurisdictionemacademiae relinquant, quam a Principe acceperit. Sin autem urgeant causae cognitionemin Dicasterio fieri debere, respondere iussi erant Oeconomus et Notarius, Academiampraeter Ulm. Principem non agnoscere superiorem iuxta claram literam privilegiorum.Etsi vero Consiliarii, quae duo illi iussu academiae proponebant, ad Protocollum referrenollent, reali tarnen argumento iurisdictionem et Privilegium confirmarunt. Neque enimamplius vocarunt Academiam, neque arrestum relaxare potuerjjnt, sed tandem remiseruntNortshusanum ad Rectorem et professores, qui post multos dies postquam transactumesset, eum dimiserunt. Similiter Happelius non semel academiam apud Consiliarios accu-savit, qui Rectori libellos miserunt: verum responsum est, isti iudicio academiam obnoxiamnon esse. Happelio vero graviter exprobravit Senatus, eumque monuit, ut desinat pri-vilegia violare, si ipse deinceps illis gaudere velit. Homo cum vitrico Georgio Rehe amuneris administratione suspensus et plane motus loco **), hanc potestatem academiaedenegabat, praeterea in exceptionibus suis iniuriosis ***) eam accusabat violatae iuris-dictionis principalis. Qua in re nonnulli ipsi applaudebant. Verum enim vero IllmusPrinceps adduci non potuit, ut suspensionem semel factam retractaret, quin potius con-Fol.246.b. firmavit luculento argumento, cum paulo post non solum Ulnerum | commendaret, sedetiam iustissimam mutationis causam fuisse declararet, et Academiae sententiaro contraGeorgium Rhe et Happelium iuste latam clementer approbaret f).

Factum est aliquoties his annis, ut senatus civicus opera vigilum praefecti, insciaacademia militem praesidiarium non minus academicis quam civibus hospitio excipiendumalendumque assignaret. Quod cum in his turbis iterato fieret, idque non solum iuris-

*) Ultimum eiiuntiatum ex parte expunctum et ipse restituit Crocius.

**) Vv. Homo — loco a Crocio non prorsus convenienter primae ma'nui postea restituta sunt,cuius liaec verba satis eerto agnoscuntur : Georgius Rehe cum decretum [?] suspensionis ipsi aimun-ciaretur. Sine dubio verba guae proxime insequuntur, ad oeconomum Relie solum pertinent.

***) Crocius falso restituit impudenter.f) Vv. et Academiae — approbaret Crocius nimia libertate usus pro expunctis posuit.

20