Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
152
Einzelbild herunterladen
 

Iii!; ■

152

viri clarissimi D. Iohannes Molterus Medicinarum Professor et D. Iohannes CombacliiusTheologus et Philosophus excellentissimus. Atque ista collatio praelecta quidem est primumOeconomo exauthorato, deinde datum exemplum, quod domi relegat, examinet, tandem-que si quid desideret, admoneat. Traxit vero moram de mense in mensem, de septimana inseptimanam, de die in diem, frustra apnd ipsum et alios senatu instante, quibus res estcommissa. Ideo eventum tempus praestabit, et forte in annäles sequens magistratus referet.Etsi vero ... tandem tarnen Illustrissimus Princeps per Consiliarios Cassellanos secretioresrespondet, se iis, quae tum academia tum Georgius Relie scripserit, consideratis, statuere,

quod academia ad rationes accurate reddendas, satisfactionem praestandam, et

Fol.245.b. omnia quae ad munus illud pertinent, extradenda adigamus *) | sed potius velle

omnibus modis eam conservari et augeri. Cum hanc Principis Illustrissimi declarationemet mandatum accepisse academiam, indicaremus Consiliariis, eosque rogaremus, hora ex-sequendo mandato destinata ad nos descendere dignarentur, mittuntur Georgius a Lettowet D. Helfricus Deinhardus 12. d. Septembr. Quibus praesentibus Oeconomo literae prae-leguntur in Consistorio, et iuxta illarum sententiam ab officio removebatur **). Iamquidem videre volebat Principis manum, cum vero a Consiliariis moneretur, ne fidemConsilii Cassellani in dubium vocet, tandem se acquiescere innuit. Iubebatur eo temporeomnia extradere successori, quod tum non videbatur abnuere, sed poste.a tergiversatus... extradidit.

Interim academia fecit iussa a Principe quod potuit, id est Hermannum Ulnerum inlocum vacantem substituit. Idque prius significavit Consiliariis, qui volebant hoc fieri indicasterio. Quia vero Illustrissimus Princeps academiae specialiter mandaverat, praetereaGeorgius Rehe, qui iam loco motus, Anno 1604 in Consistorio erat confirmatus, ibidem huncactum celebrandum esse censuit academia, eaque de causa rogavit Consiliarios, ut eoveniant. Mittitur 24. d. Sept. Lettovius, qui tarnen, cum intelligeret Rectoris voce man-datum Principis proponi, et iuxta illud novum Oeconomum iuste exauctorato substituidebere, mox excepit, iussum se esse a nobis discedere, nisi hoc totum sibi permittatur.Hac occasione ultro citroque de libertate academiae varia sunt dicta, quae ita contraquorundam exceptiones est defensa, ut palam profiteretur academia, se hac in re nihilsuo arbitratu, sed omnia agere ex speciali mandato Principis, quod Consiliarii ipsi viderint.Atque ita ille discessit, Senatus vero Ulnerum substituit.

Aedilitas.

Idem gravibus de causis loco motus Georgius Rehe***), quod munus ex aliquo temporepari negligentia gessit. Anni vicesimi primi historia ea de re testatur. Rationes cum hocanno exigerentur, compertum est magnos sumptus muro reparando impensos esse, qui murus

*) Crocius in marg.: Hic iterum mens et manus maligna relationem veram multis deletis cor-rumpit, ut iniqui Oeconomi Georgii Rehe et illi contra Academiae iura et commoda, quae Princepssarta et integra manere volebat, faventium honori consulat.

**) Etiam b. 1 Crocii manus nonnulla verba expuncta restituit.

***) Verba expuncta non omnino rede restituit Crocius.