Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
151
Einzelbild herunterladen
 

151

Stipendium accipere nihil praestare teneretur. Impudentior comes erat insignis protervia:petulantissime enim, ne quid gravius dicam, magistratui se opponebat, fretus nescio quorumPatronorum auctoritate. Quam ob causam, ne gravius damnum fastuosi illius hominisinsolentia rebus academicis aiferret, deiectus est suo loco communi concilii sententia,praesertim cum fideiussores nollent deinceps pro illo fidem suam interponere, metuentesne mala illius administratione gravioribus difficultatibus implicentur. Successit autem illi

Iacobus Bonacker civis Marpurgensis *) recessibus quos academiae bono conditos

Fol.244.b. Principalis auctoritas confirmavit .... | prae se ferebat, se non teneri comparere,

quod non Rectori et senatui, sed tantum Principi et Consiliariis sit obnoxius .. e re aca-demiae. Imo cum senatus .. comparasset, et si diutius muneri praeesse non possit,

alium Oeconomum [?] Constituante, adeoque academia omnibus modis iuvetur, defendatur etconservetur. Paulo post illis et Universitati Hermannum Ulnerum commendat, ea lege, utsi dignus sit, oeconomiae praeficiatur, cum sine dubio Georgius Rehe in posterum praeessenon possit f). Voluntate Principis ex literis cognita petit Rector, ut negocium in academicoConsistorio quam primum expediatur. ... Postea vero compertum est, epistolam academiaeOeconomo traditam esse, ad quam ille prolixe excipit et impudenter negat in ipsum verescripta, fingit autem improbe in Rectorem et Professores mendacia, quibus etsi nunquamfidem facturus sit, iis tarnen animum Principis adversus academiam concitare studebat. Atqueista replica nobis insciis a Consiliariis ad Principem mittitur, qui Rectori et Professoribusexhiberi iubet, quippe qui haut dubie sint habituri, quae adversus iniuriosum illud scriptum

Fol.245.a. (bn§ on | ^ epffid^e [?] fdjraben) reponerent**) Praeterea cum post multiplicem tergi-

versationem ad rationes de anno vicesimo primo reddendas se accingeret, mox apparet,nullum solidae et levioris monetae, quae illo anno irrepserat, discrimen observatum esse.Iussus docere iuxta Literam recessuum, quam monetam, quo valore et quando acceperit,quando et quo valore expenderit, non satis se expedire potest. Quae res ut altius con-sideretur digna fuit visa; quapropter rationum indices de ao. 1619. 20 et 21 diligenterinter se collati sunt, an inde constare queat, quo valore moneta accepta et expensa sit,adeoque debeatne academia Oeconomo, quod falso iactabat, an hic Academiae, quod evi-denter collatio docebat***). Qua in reegregiam et senatu approbatam operam praestiterunt

*) Hic et infra plura expuncta sunt. Crocius in infimo margine addidit: NB. Manus malignain hac historia de oeconoinia foedo exemplo in favorem Georgii Rebe et complicis delevit, quae scireintererat posteritatis. Idcm in superiore margine insequentis pag.: Quae vere scripta erant, manusmaligna ausu nefario dispunxit, ne veritas pateret et sublesta Georgii Oeconomi fides. Postea iterum:Maligna manus tegit Oeconomi detectam malitiam. In iis quae Ii. I. obtecta sunt narrationem adPrincipis literas transiisse apparet.

j> Hic et infra ea quae opera non admodum difficili e verbis expunctis eruere potuimus, literiscursivis distinximus.

**) Verba adversus — reponerent a Crocii manu superimposita sunt aliis deletis. Idem in mar-gine scripsit: 0 mentem, o manum malignam, quae in mali Oeconomi et illi inique faventium gratiamannales corrumpere non est verita. Et in proxima pagina: Hic maligna manus dispunxit, quibus etOeconomi fides et patronorum contra Academiam Studium erat notatum.

***"> Verba Oeconomo — docebat Crocius postea interposuit pro deletis.