Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
150
Einzelbild herunterladen
 

■ I

I l ■il'.IMl

i,

150

ult. Septeinbr.

Wilhelmus Scharffius Marpurgensis. 2. Septembr.

Henricus Potfgitterus Clivo Yesalius. 29. Septembr.

Theodorus Wolff Varenholdensis Westphalus.

Iohannes Resius Rockensusensis Hessus.

Animi praesagium, quod a Magistratu adeando me absterrebat, rerum eventusabunde complevit. Innumeris quippe difficultatibus hunc annum obnoxium reddidit tumbelli furor, tum rei monetariae corruptio superioribus annis invecta. cui mandatis quidemitum est obviam, non tarnen eli'ectum. quo minus fructum eius acerbissimum degustaremusamplius; tum denique maxima Oeconomi et collectorum academiae negligentia atquecontumacia.

i

Oeconomica.

Ut enim hinc ordiar, redituum collectores neque in reditibus tum pecuniariis tumfrumentariis colligendis neque in his rite divendendis et iusto pretio reddendo officiumsuperiori tempore fecerant, unde factum ut neque elapso, neque hoc anno stipendia solvipotuerint. Nortshusanus corruptam monetam pro frumento obtrudere conabatur. Etsivero nec se isto pretio ornne frumentum vendidisse, nec tarn tarde solutionem ab emptoribusfactarn esse, atque ille praetendebat, probare posset, imo contrarium ex testimonüs abipso oblatis constaret manifeste, eamque ob causam arresto fere menstruo detineretur,tandem tarnen cum eo transegit academia mense Februario; praesertim cum oeconomusFol.244.a. non omnino culpa vacaret*) ... | .... Quia vero Nortshusanus non solum solutionemcontra datam fidein longius distulit, sed etiam transactionem per fideiussorem coepit in' dubium vocare, praeterea in omnibus muneris partibus magna negligentia apparebat,redditis rationibus mense Augusto, cum ex arresto, quo iussu Commissariorum propternon solutum recessum, quem vocant, detinebatur, clam aufugisset, officio eum abdicavitsenatus academicus, suff'ecto in eius locurn Otthone Fleischhauero Cassellano. Multo veroturpius se gessit collector Cugliticus et Calderensis Reinhardus Happelius. Primum enimilli parum curae fuit census et frumenta colligere, modo ipso suo stipendio frueretur.Unde ab aliquot annis recessus rationum valde creverunt. Quod hinc quoque orturn est,....**). Commendabat quidem uterque suam diligentiam, verum rationum indices osten-derunt, etiam ab illis Happelium non exegisse census, qui et poterant et parati erantsolvere, id quod Commissarii in faciem -ipsi aliquoties exprobrarunt. Accedebat summaimpudentia, qua debere se academiae quicquam negabat, oblato debitorum catalogo, quasi

*) Nonnulla verba ita expuncta sunt, ut ad ea legenda, siquidem omnino restitui possunt, maioropera adhibenda esset quam ipsius causae magnitudo flagitare videbatur. Crocius postquam academiaCassellano principi reddita Marpurgum rediit, sua manu in margine liaec adscripsit: Hic manusmaligna dispungendo vera Oeconomi non boni honori consulere voluit exemplo ad omnem posteritatemabominando.

**) Herum duo versus et dimidius prorsus expuncti atque a Crocio adscriptum: 0 malignamanus, quae vera dispunxit. Praeterea ea omnia quae tribus paginis et dimidia narrata sunt lineistransversis deleta sunt, qua de re in margine liaec adscripta leguntur: NB. Esse liaec expuncta iussuSereniss. ac Celsiss: Principis Georgii \immo Ludovici] H. L. infra relatum vide ad Anni 1628 Martium.