137
Georgius Sobben Mindanus, qui ob varia delicta metu poenae sub finem superiorisanni Giessam aufugerat, multis precibus instat, ut in academiam postliminio recipiatur.Senatus petitioni annuit, sed infelici eventu. Vix enim ad nos redierat, cum novas litessereret inter Marpurgenses et externos studiosos, quorum isti illos non solum contemne-bant, sed etiam variis afficiebant iniuriis: imprimis pistorem quendam hominem naucialebant, qui eis amarulenter illuderet; quod cum iniquius isti ferrent, par pari referremalunt, quam deferre ad Magistratum. Inde adeo exasperantur animi, ut Sobben etIohannes Pfeil Marpurgensem quendam equo peregre abiturum extra urbem fustibus per-sequerentur. Decimo tertio vero die Martii non tantum Dexbachium in professoris cuius-dam aedibus morantem criminibus insectantur et ad pugnam provocant, sed etiam strictisgladiis per urbem discurrentes Marpurgensibus omnibus petulanter insultant et variaminantur, non obstante Pectoris interdicto, cui parituros se esse stipulata manu pro-Fol .231.a. miserant. | Eodem die illi et Christianus Besselius, Gerhardus Maschop Emericensis inlithostroto in omnium conspectu potant, deinde rusticum praetereuntem invadunt, gladiiset fustibus percutiunt, atque fugientem in civis domum persequuntur, nihil morantes, quodviderent, cervum ab eo in aulam vehi, cui auriculam abscindunt. Quae omnia, cum in-digna essent studiosis, neque Sobben spem emendationis ullam ostenderet, in perpetuum,Iohannes Pfeil *) ad biennium, Christianus Besselius et Gerhardus Maschop ad indefinitumtempus relegantur 19. Martii. Quia vero Marpurgenses quoque deliquerant, et quidemIohannes Pfankuchen, Iohannes Heidericus Lonicerus et Emanuel Goclenius Sobbeniumvesperi et provocaverant et verbis iniuriosis famam lacessiverant, duo priores privilegiisstudiosorum indigni publice declarantur, tertio eadem vespera lethale vulnus ab Ernesto aWedel nobili Pomerano infligitur, ex quo cum diutissime decumberet, audiri in senatu nonpotuit. Ericus Dexbachius, Helfricus Heinemannus et Michael Vietor ob petulantiamcarcere mulctantur.
XVI. Iulii M. Iacobus Reichwein et M. Mattliaeus Gotzius ob actionem nocturnam,qua in studiosum quendam eiusque parentes varias iecerant contumelias, relegantur, quorumille eodem anno restitutus est.
Henricus Clampe ßremensis multis improbitatis exemplis indignum se ostendebatacademiae iuribus et privilegiis. Nullas enim audiebat lectiones, tempus compotationibusimpendebat, plurimarum contentionum auctor, magistratus et legum auctoritatem con-temnebat; diversis iuvenibus multis diebus erat molestus, ut in publicum prodire nonauderent: mortem enim uni erat minatus, alterum in publica via adoritur. Citatus saepiusa Rectore non comparet; tandem cum se sisteret, obloquitur petulantissime, in carceremFol.231.b. ire iussus reluctatur, | et Rectorem Museo egressum secutus cultrum stringit, ut operapraefecti vigilum ad carcerem deducendus esset. Mane in senatu auditus nihil habet,quod nequitiae obtendat, idcirco propter atrocia delicta omnium facultatum decreto in per-
*) Nomen erasmn pröbabiliter restitui poterat. Cf. supra.
4
18