Druckschrift 
Catalogus studiosorum scholae Marpurgensis : per annos MDXXVII - MDCXXVIII descriptus
Entstehung
Seite
138
Einzelbild herunterladen
 

138

petuum ex academia et oppido relegatur cum infamia 6. Augusti, quo ipso carcere effractoaufugit. Hoc carcinomate resecto omnia fuerunt tranquilliora. Etsi enim miles prae-sidiarius nonnunquam studiosis uegocium facesseret, data tarnen est opera, ut hi adversusiniurias maturo consilio defenderentur.

Dn. Iacobum Thysium propter corruptos mores et crebriora scandala, quae academiaeet civitati dabat, Ulustrissimus Princeps professione liistorica abdicat mense Augusto.

F u n e r a.

Dnus. Wigandus Happelius vir ordinis Senatorii et Consularis, D. Wigandi HappeliiI. U .D. et hebr. linguae professoris filius, Iohannis Ferrarii primi academiae huius ßectorisex filia nepos, 8. d. Ianuar. vita defunctus funere effertur 11. d. eiusdem mensis.

Margreta Iohannis Lunckeri SenatorisMarpurgensis vidua 23. Maii mortua sepelitur d. 25.

Andreae Marnio bibliopolae supremum honorem habemus 12. Iunii.

Catharinae Dn. Lucani I. U. D. Consiliarii Hassiaci viduae, cum 11. Iunii mortalitatemexuisset, exsequiae peraguntur 15. eiusdem.

Henricus Michael Silesius 7. d. Augusti ab Antonio Buxtorffio Westphalo in palaestraoculo laesus postridie in Domino placide obdormit; funus honestum ei factum eiusdemmensis d. 10.

Clarissimum facultatis Medicae sidus, Dn. Henricus Petraeus botanicus et anatomicusProfessor excellentissimus, collega nobis longe charissimus, occidit 12. Augusti. Corpus adsepulchrum datur 14. eiusdem.

Mense Aprili Clarissimus Dn. Hermannus Kirchnerus I. U. D. historiarum et oratoriaeFol.232.a. antehac professor felicissimus, cum per | aliquot annos in illustrissimae Hennebergensisviduae aula privatim vixisset, honesto academiae stipendio sustentatus, vita defungitur.

Honores.

Annus hic illustris fuit duabus promotionibus, quibus tredecim viris clarissimishonores in utroque iure doctorales sunt collati.

X. Februar, a Consultissimo viro Dn. Iohanne Goeddaeo I. U. D. et Codicis pro-fessore utriusque iuris doctores renunciantur Everhardus Henricus Pincier Horbornensis,Henricus Schmerhemius Steinhemio - Westphalus, Simon Finckius Halberstadiensis etSigefridus Happelius Marpurgensis.

XXVIII. Decembris promotore Clarissimo Consultissimoque viro dn. ChristophoroDeichmanno, I. U. D. et pandectarum professore celeberrimo, summi in iure honores con-feruntur novem viris doctissimis, Theodoro Beumero Montensi, Abrahamo Heymel TreisensiHasso, Iohanni Sustermann Hildensheimensi, Henrico Willerding Hildesheimensi, ArnoldoHaussbrandt Tecklnburgensi Westphalo, Hermanno Wolffio Cassellano Hasso, IohanniKornmanno Hamelburgensi Franco, Iohanni Christophoro Becker Treisensi Hasso, NicoiaoVigelio Marpurgensi Hasso. Si candidatorum numerum spectes, vix splendidior ulla fuitpromotio a fundata academia, qua felicitate Dcus beare nos voluit medios inter armorumstrepitus.