136
vero peracta, man dato Principis relegatus hinc abiit. Putant aliqui eum ad vomitumrediisse: alii ferunt se eum Viennae vidisse in habitu Iesuitico. Böser intelligens secarcere mulctandum esse se subducit: Ittersum Belga et Segar Anglus tanquam ingratiFol.230.a. alumni stipendio abdicati Hassia excedere iubentur. Geisaeus carceri mancipatur. | SimiliterLudovicus Breidenstein, qui tandem libertati restitutus in ecclesiae societatem acta publicapoenitentia suscipitur.
Iurisdictio.
Cum ob motus in imperio in dies omnia periculosiora fierent, Rector 29. Novembrisin senatu proponit, annon Doctores, magistri et alii in Academia, qui liomagium nondumpraestiterunt, iuramento adstringi debeant, ad praestandam fidem Principi et patriaedebitam. Omnino adstringi debere statuit Senatus. Vocatis igitur in Consistoriocerta iuramenti fidelitatis formula est praelecta, secundum quam iurarunt sequentes, D.Cunradus Hamerus, D. Iohannes Schweizer, Nicolaus Vigelius, M. Iohannes Kornman,Henricus Maevius, M. Wolffgangus Heinzenberger, M. Aegidius Schrodt, Reinhardus Happel,Hermannus Wildener, Melchior Sigfridus, Petrus Braun, Paulus Egenolphus, RodolphusHutwelckerus, M. Iohannes Ferrarius. Aliqui aberant, inter quos D. Cunradus *) Scharffeniusordinis Teutonici advocatus; in senatum vocatus praetendit se iurasse Casseliis, cum feudoinvestiretur, deinde in promotione Doctorali. Interim morem gerere paratus est, si specialeIllustrissimi Principis mandatum academia habeat. Cui responsum, etsi speciale man-datum non exstet, id tarnen recte fieri vigore iurisdictionis academicae, neque hoc fidelitatisiuramentum ipsum posse detrectare, quamvis et in promotione et in investitura rationefeudi iuraverit. Protestatus igitur, quod, cum iam in aede teutonica habitet, nolit ullaratione ordini praeiudicium afferre, una cum Iohanne Conrado Cellario et Iusto Runckelioiurat. 22. d. Decembris indicat Rectori Commendatorem ordinis teutonici eo graviteroffensum esse, quod iurasset in academia, idque quod putet privilegiis suis hoc adversarimaxime. Cum itaque se protestari de eo meminerit, interrogat an ad Protocollum sitFol.230.b. relatum, et insuper petit, | ut testimonium protestationis interpositae sibi communicetur.Cuius voti, re cum Senatu deliberata, fit compos 23. Decembris.
Disciplina.
Michael Sibertus Elbingensis Borussus postquam d. 10. Februarii sub vesperamStudiosis quibusdam Vesaliensibus magna convitia fecisset in platea, ad pugnam provocassetprocaciter, et non solum cum illis primo impetu congressus esset, sed etiam postridie cumduobus in duellum descendisset, in quo alteri pollicem truncabat, contra datam fidemsolum vertit et cum tertio citatus non compareret, relegatur ad decennium 9. Iulii.
Hermannus a Knippenburg, Cornelius Rasfeldt et Iohannes **) usque ad
festum paschatis proximum privilegiis Universitatis tacite privantur ex decreto facto11. Martii.
*) Ab alia manu correctum est: Hermannus.
**) Duo nomina erasa probabiliter sie restituenda videbantur. Cf. fol. 203b. 210a. Tertiumincertum.